|
Ad quartum sic proceditur: videtur quod non omne mendacium sit
peccatum.
1. Maius enim peccatum est homicidium quam mendacium. Sed
homicidium potest licite fieri, ut cum iudex occidit latronem. Ergo
et mendacium.
2. Praeterea, in sacra Scriptura quidam laudantur, qui tamen
mentiti esse intelliguntur, ut obstetrices, Iacob et Iudith. Ergo
mendacium non semper est peccatum.
Sed contra, est quod Augustinus determinat in Lib. de mendacio.
Respondeo. Dicendum, quod quandocumque aliquis actus habet aliquam
inordinationem inseparabiliter annexam, nunquam potest bene fieri;
quia ipsa inordinatio est aliquid superfluum, vel diminutum, et ita
non potest in tali actu medium accipi, in quo virtus consistit, ut
patet per philosophum in VI Ethic. Huiusmodi autem actus est
mendacium. Ad hoc enim inventa sunt verba vel voces, ut sint signa
intellectuum, ut dicitur in I Periher.: et ideo quando aliquis voce
enuntiat quod non habet in mente, quod importatur in nomine mendacii,
est ibi inordinatio per abusum vocis. Et ideo concedimus quod
mendacium semper est peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod homicidium semper est peccatum, quia
inordinationem habet inseparabiliter annexam. Homicidium enim plus
importat quam occisio hominis; composita enim nomina frequenter plus
important quam componentia: importat enim homicidium occisionem hominis
indebitam. Et ideo homicidium nunquam est licitum, quamvis occidere
hominem aliquando liceat.
Ad secundum dicendum, quod, sicut Augustinus dicit in Lib. de
mendacio, et habetur in Glossa super illud Psalm. V, 7: perdes
omnes qui loquuntur mendacium, dupliciter aliquis laudatur in
Scriptura. Quidam propter perfectum statum virtutis; et horum facta
proponuntur omnibus in exemplum; et de talibus non legitur quod mentiti
sint; vel si aliqua dixerunt quae mendacia videntur, secundum
intentionem quam ex instinctu spiritus sancti conceperunt, mendacia non
sunt. Quidam vero laudantur propter virtutis indolem; et sic in
aliquibus mendacium fuisse legitur, maxime officiosum, sicut patet de
obstetricibus. Non enim commendantur quia mentitae sunt, sed propter
misericordiam ex qua in mendacium inciderunt; et sic apparet in eis
quaedam indoles, idest profectus virtutis, non autem perfectio.
|
|