|
Circa quintum sic proceditur: videtur quod non oportet quod si aliquis
intendat peccare mortaliter, quod peccet propter hoc mortaliter.
Deus enim pronior est ad miserendum quam ad puniendum, ut habetur in
Glossa in Princ. Ierem. Sed si aliquis intendat peccare
venialiter, non sequitur quod propter hoc peccet venialiter. Ergo nec
oportet quod qui intendit peccare mortaliter quod propter hoc peccet
mortaliter.
Sed contra, quicumque intendit peccare mortaliter, facit contra
conscientiam. Sed omnis talis peccat mortaliter. Ergo et cetera.
Respondeo. Dicendum, quod improprie dicitur quod aliquis intendat
peccare mortaliter aut venialiter: malum enim est praeter intentionem
vel voluntatem, ut dicit Dionysius, IV cap. de Divin. Nomin.
Sed quod aliquis intendit facere aliquid quod credit esse mortale
peccatum, ex hoc dicitur quod intendit peccare mortaliter. Praedicta
ergo quaestio nihil aliud quaerit nisi quare aliquis credens esse
peccatum mortale quod facit, peccet mortaliter: non autem est necesse
quod sit veniale, si credat veniale esse; ut si fornicationem credat
esse veniale peccatum. Cuius quaestionis de facili patet solutio:
quia, cum conscientia etiam erronea habeat vim ligandi, ex hoc ipso
quod contra conscientiam facit, mortaliter peccat. Error autem
conscientiae quandoque habet vim absolvendi sive excusandi: quando
scilicet procedit ex ignorantia eius quod quis scire non potest, vel
scire non tenetur. Et in tali casu, quamvis factum de se sit
mortale, tamen intendens peccare venialiter, peccaret venialiter;
sicut si aliquis intenderet accedere ad uxorem suam causa
delectationis, et ita intenderet peccare venialiter, si alia ei
supponeretur eo nesciente, nihilominus venialiter peccaret. Quandoque
vero error conscientiae non habet vim absolvendi vel excusandi: quando
scilicet ipse error peccatum est, ut cum procedit ex ignorantia eius
quod quis scire tenetur et potest; sicut si crederet fornicationem
simplicem esse peccatum veniale; et tunc, quamvis crederet peccare
venialiter, non tamen peccaret venialiter, sed mortaliter.
Et sic patet responsio ad obiecta.
|
|