Quaestio VII. Prooemium |
Deinde quaeritur de his quae pertinent ad poenam et gloriam. Et primo de his quae pertinent ad poenam. Secundo de his quae pertinent ad gloriam. Circa poenam autem quaerebatur: primo de poena spirituali. Secundo de poena corporali damnatorum. Circa primum duo quaerebantur.1. Primo utrum damnati videant gloriam sanctorum post diem iudicii.2. Secundo utrum damnati vellent suos propinquos esse damnatos. |