|
Ad primum sic proceditur: videtur quod damnati post diem iudicii
videant gloriam sanctorum.
1. Sicut enim se habet gloria ad miseriam, ita miseria ad gloriam.
Sed de perfectione gloriae sanctorum est ut videant miseriam
damnatorum, ut habetur Is. LXVI, 24, egredientur, et
videbunt cadavera impiorum. Ergo et de perfectione miseriae damnatorum
est ut videant gloriam sanctorum; et sic post diem iudicii, quando in
miseria perfecta erunt, videbunt gloriam sanctorum.
2. Praeterea, post diem iudicii nulla afflictio a damnatis
subtrahetur. Sed nunc affliguntur damnati de hoc quod vident gloriam
sanctorum, secundum illud Is. XXVI, 11: videant et
confundantur zelantes populi. Ergo et post diem iudicii gloriam
sanctorum videbunt.
Sed contra, omnis delectationis materia damnatis post diem iudicii
subtrahetur. Sed videre sanctorum gloriam est quaedam materia
delectationis. Ergo, et cetera.
Respondeo. Dicendum, quod videre gloriam beatorum dupliciter
contingit. Uno modo ut capiatur quid sit ipsa gloria, et qualis et
quanta. Et sic nullus potest videre gloriam nisi qui est in gloria:
superat enim et desiderium et intellectum eorum qui non sunt in ea.
Hoc enim est manna absconditum, et nomen novum scriptum in calculo,
quod nemo novit nisi qui accipit, ut habetur Apocal. II, 17.
Alio modo contingit videre gloriam beatorum, ut videantur ipsi beati
esse in quadam gloria inenarrabili et excedente intellectum. Et sic
damnati ante diem iudicii vident gloriam sanctorum, non autem post diem
iudicii: quia tunc erunt penitus a sanctorum consortio alienati, ut
qui ad summum iam miseriae pervenerunt, et ideo nec etiam sanctorum
consortio digni habebuntur: nam videns aliquod, consortium habet cum
eo quod videt.
Ad primum ergo dicendum, quod videre miseriam damnatorum omnino erit
sanctis ad gloriam; gaudebunt enim de iustitia Dei, et de sua
visione, secundum illud Psalm. LVII, v. 11: laetabitur
iustus cum viderit vindictam. Sed videre sanctorum gloriam aliquid
perfectionis importat, qua post diem iudicii damnati privabuntur.
Ad secundum dicendum, quod damnati in Inferno existentes post diem
iudicii memores erunt gloriae sanctorum, quam ante iudicium et in
iudicio viderunt; et sic cognoscent eos esse in maxima gloria, quamvis
non videant ipsos beatos, nec eorum gloriam; et ita invidia
torquebuntur; et sic afflictio quae est in eis nunc ex tali visione,
manebit visione sublata: de quo etiam magis dolebunt videntes se etiam
visione sanctorum indignos reputatos.
Ad illud quod contra obiicitur, dicendum, quod videre sanctorum
gloriam non est materia delectationis nisi secundum primum modum
visionis videatur, qualiter a damnatis numquam videtur; secundo autem
modo videre, et non habere, est magis afflictionis causa propter
invidiam.
|
|