|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod damnati non vellent suos
propinquos esse damnatos.
Dicitur enim Lucae XVI, quod dives in Inferno damnatus petebat
Lazarum mitti ad fratres suos, ut testaretur illis ne venirent in
locum tormentorum. Petitio autem est voluntatis designatio. Ergo
damnati non volunt suos propinquos damnari.
Sed contra, est quod dicitur Is. XIV, super illud, surrexerunt
de soliis suis, dicit Glossa, solatium est damnatis socios habere
suae poenae. Ergo ipsi vellent omnes esse damnatos.
Respondeo. Dicendum, quod vitia spiritualia in damnatis
continuantur; quod significatur Ezech. XXXII, 27, ubi
dicitur de impiis: quod cum armis suis ad Infernum descendunt. Et
ideo in eis perfecta invidia est, ad quam pertinet dolere de bono
alterius quod ipse non habet; et sic etiam vellet omnes pati malum quod
ipse patitur: liberari enim a malo, quoddam bonum est. Quae quidem
invidia in aliquibus etiam in hac vita tantum invalescit, ut suis
propinquissimis etiam invideant de bonis quae non habent ipsi. Unde
multo amplius damnati, invidia stimulante, vellent suos propinquos cum
omnibus aliis esse damnatos; et dolebunt, si sciant aliquos esse
salvatos. Sed tamen si non omnes debent damnari, sed aliqui servari,
magis vellent suos propinquos quam alios a damnatione liberari; quia in
hoc etiam invidia torquebuntur, si videant salvari alios, et suos
damnari. Et per hunc modum dives damnatus nolebat suorum damnationem.
Et sic patet solutio ad obiecta.
|
|