|
Et videtur quod sic, per illud Iob, XXIV, v. 19, de
impiis: transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium.
Sed contra, omnis delectatio et refrigerium damnatis aufertur. Sed
non potest esse sine quodam refrigerio, quod aliquis afflictus calore
ad frigus aquae transeat, vel e converso. Ergo talis poenarum
alternatio non erit in damnatis.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut dicit Basilius exponens illud
Psalm. XXVIII, 7, vox domini intercidentis flammam ignis, in
fine mundi ignis dividetur, et alia elementa; et quidquid est in eis
pulchrum et clarum remanebit superius ad gloriam beatorum; quod vero
est in eis foeculentum et poenosum, descendet in Infernum ad poenam
damnatorum; et ita foex totius creaturae in Infernum colligetur, et
erit damnatis ad poenam, et non solum patientur poenam ignis. Iustum
est enim ut qui creatorem offenderunt, ab omni creatura puniantur;
unde dicitur Sap. V, 21, quod orbis terrarum pugnabit pro illo
contra insensatos.
Ad illud autem quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod ex
huiusmodi varietate poenarum nullum erit in damnatis refrigerium.
Ignis enim et aqua et huiusmodi non agent in corpora damnatorum actione
naturae, ita quod relinquant suas qualitates in corporibus damnatorum
secundum esse naturae, sicut ignis relinquit calorem in lignis quae
facit esse calida: alioquin, cum contraria non possint esse simul in
eodem, oporteret corpora damnatorum suas qualitates perdere; et sic
transmutata natura organorum, fieret poena minus sensibilis: sed agunt
in corpora damnatorum actione spirituali, imprimendo scilicet suas
qualitates in corporibus damnatorum secundum esse spirituale, per modum
quo species colorum est in aere, vel etiam in pupilla, non ita quod
fiant colorata. Unde corpora damnatorum sentient afflictionem ignis
sine hoc quod convertantur in naturam ignis; et ideo varietas poenarum
non faciet eis aliquod refrigerium. Refrigerium enim nunc ex
alteratione poenarum proveniens causatur ex transmutatione naturae; in
quantum per frigus aquae superfluitas calefactionis remittitur, et sic
ad medium venitur, quod est delectabile.
|
|