|
Ad primum sic proceditur: videtur quod beatitudo sanctorum praecipue
consistat in intellectu.
1. Sicut enim dicit Augustinus, X Confess., beatitudo est
gaudium de veritate. Sed veritas pertinet principaliter ad
intellectum. Ergo et beatitudo.
2. Praeterea, Ioan. XVII, 3: haec est (...) vita
aeterna: ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum
Christum. Cognitio autem ad intellectum pertinet. Ergo et vita
aeterna, sive beatitudo.
3. Praeterea, Augustinus dicit, I de Trinit., quod visio est
tota merces. Merces autem est beatitudo. Ergo pertinet principaliter
ad visionem intellectus.
Sed contra, praemium respondet merito. Sed meritum principaliter
consistit in voluntate. Ergo et beatitudo, quae est praemium.
Respondeo. Dicendum, quod felicitas sive beatitudo in operatione
consistit, et non in habitu, ut philosophus probat in I Ethic.,
unde beatitudo hominis potest comparari ad aliquam potentiam animae
dupliciter. Uno modo sicut obiectum potentiae: et sic beatitudo
praecipue comparatur ad voluntatem; nominat enim beatitudo ultimum
finem hominis, et summum bonum ipsius. Finis autem et bonum sunt
obiectum voluntatis. Alio modo sicut actus ad potentiam: et sic
beatitudo originaliter et substantialiter consistit in actu
intellectus; formaliter autem et completive in actu voluntatis; quia
impossibile est ipsum actum voluntatis esse ultimum finem voluntatis.
Ultimus enim finis hominis est id quod est primo desideratum. Non
autem potest esse quod primo volitum sit actus voluntatis. Prius enim
est potentiam ferri in aliquod obiectum, quam quod feratur super actum
suum: prius enim intelligitur actus alicuius potentiae quam reflexio
eius super actum illum. Actus enim terminatur ad obiectum: et ita
quaelibet potentia prius fertur in obiectum quam in actum suum; sicut
visus prius videt colorem quam videat se videre colorem. Et ita etiam
voluntas prius vult aliquod bonum quam velit se velle: et sic actus
voluntatis non potest esse primo volitum, et per consequens nec ultimus
finis. Sed quotiescumque aliquod bonum exterius est desideratum quasi
finis, ille actus noster est nobis quasi finis interior, quo primo
perfecte attingimus ad ipsum; sicut dicimus, quod comestio finis est
et beatitudo eius qui ponit cibum finem suum, et possessio eius qui
finem suum ponit pecuniam. Finis autem nostri desiderii Deus est;
unde actus quo ei primo coniungimur, est originaliter et
substantialiter nostra beatitudo. Primo autem Deo coniungimur per
actum intellectus; et ideo ipsa Dei visio, quae est actus
intellectus, est substantialiter et originaliter nostra beatitudo.
Sed quia haec operatio perfectissima est, et convenientissimum
obiectum; ideo consequitur maxima delectatio, quae quidem decorat
operationem ipsam et perficit eam, sicut pulchritudo iuventutem, ut
dicitur X Ethic. Unde ipsa delectatio quae voluntatis est, est
formaliter complens beatitudinem. Et ita beatitudinis ultimae origo
est in visione, complementum autem in fruitione.
Tres ergo primae rationes concedendae sunt, quia ostendunt quod
beatitudo substantialiter consistat in actu intellectus.
Ad illud autem quod contra obiicitur, dicendum, quod meritum
consistit in agendo, praemium autem in recipiendo. Actio autem primo
pertinet ad voluntatem, quia ipsa movet omnes alias vires; sed
receptio primo pertinet ad intellectum quam ad voluntatem; unde
praemium per prius attribuitur intellectui, meritum autem voluntati.
|
|