|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod beati in gloria prius
ferantur ad contemplandam Christi divinitatem quam eius humanitatem.
1. Altissimo enim statui altissimus actus primo et principaliter
competit. Sed beati sunt in statu altissimo. Cum ergo actus
intelligentiae, quae est potentia altissima, cuius est ferri in
Deum, sit actus altissimus et nobilissimus, videtur quod hic actus
primo beatis competat ut Deum contemplentur.
2. Praeterea, hoc ad imperfectionem viae pertinet quod oportet nos
ab inferioribus ad superiora contemplanda conscendere. Sed in beatis
erit perfectio contraria imperfectioni viae. Ergo ipsi e converso per
prius superiora contemplabuntur; et sic primo Christi divinitatem quam
eius humanitatem.
Sed contra, ad extremum non pervenitur nisi per medium; sed medium
inter Deum et homines est Christi humanitas: I ad Tim. II, v.
5: mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Ergo sancti non
perveniunt ad contemplationem divinitatis Christi, nisi prius
contemplando eius humanitatem.
Respondeo. Dicendum, quod unusquisque prius considerat illud quod
est ratio alicuius, quam id cuius ratio est; sicut artifex prius
considerat regulam operis quam secundum regulam operetur. Beati autem
adeo sunt Deo coniuncti ut ipse sit eis ratio cuiuslibet cognitionis et
operationis; aliter enim actus beatitudinis per alias cognitiones et
operationes sanctorum impediretur. Et ideo illud ad quod sancti primo
attendunt, est ipse Deus: et eum habent medium cuiuslibet
cognitionis, et regulam cuiuslibet operationis. Et sic per prius
contemplantur divinitatem Christi quam eius humanitatem. In utraque
tamen contemplanda delectationem inveniunt; unde dicitur Ioann. X,
9: ingredientur, scilicet beati, ad contemplandam divinitatem
Christi; et egredientur ad contemplandam eius humanitatem, et
utrobique pascua invenient, idest delectationem, ut exponitur in libro
de spiritu et anima.
Duas ergo primas rationes concedimus.
Ad illud quod contra obiicitur, dicendum, quod ratio illa procedit
quantum ad statum viae, in qua nondum sumus Deo perfecte coniuncti,
sed oportet nos ad Deum per Christum accedere; sed cum iam Deo in
beatitudine coniuncti erimus, per prius intendemus Christi divinitati
quam eius humanitati.
|
|