|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod ideae quae in mente
divina, per prius respiciant res quantum ad naturam singularem quam
quantum ad naturam speciei.
Quia, ut Augustinus dicit in Lib. LXXXIII quaest., ideae
sunt quaedam formae vel rationes rerum stabiles, quae in divina
intelligentia continentur; et cum ipsae neque oriantur neque
intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri vel
interire potest: et omne quod oritur vel interit, solum singulare
est, idest quod generatur et corrumpitur. Ergo ideae per prius
respiciunt singulare.
Sed contra, cum ideae sint formae exemplares, requiritur ad rationem
ideae assimilatio ideati ad ipsam. Sed ideatum, idest res creata,
magis assimilatur divino exemplari secundum formam, a qua est ratio
speciei, quam secundum materiam, quae est individuationis principium.
Ergo idea per prius respicit naturam speciei quam singularitatem
individui.
Respondeo. Dicendum, quod, cum in mente divina sint omnium
creaturarum formae exemplares, quae ideae dicuntur, sicut in mente
artificis formae artificiatorum; hoc tamen interest inter formas
exemplares quae sunt in mente divina et in mente artificis creati: quod
creatus artifex agit ex praesupposita materia; unde formae exemplares
quae sunt in mente eius, non sunt factivae materiae, quae est
individuationis principium, sed solius formae, a qua est species
artificiati: et ideo huius formae exemplares non respiciunt directe
artificiatum quantum ad individuum, sed quantum ad speciem solum;
formae autem exemplares intellectus divini sunt factivae totius rei et
quantum ad formam et quantum ad materiam: et ideo respiciunt creaturam
non solum quantum ad naturam speciei, sed etiam quantum ad
singularitatem individui: per prius tamen quantum ad naturam speciei:
quod ex hoc patet. Exemplar enim est ad cuius imitationem fit
aliquid. Unde ad rationem exemplaris requiritur quod ipsa assimilatio
operis ad exemplar sit intenta ab agente: alias talis assimilatio casu
accideret, et non secundum viam exemplaritatis. Sic ergo in ratione
exemplaris, includitur intentio agentis. Ad hoc ergo per prius
exemplar respicit quod agens primo intendit in opere. Agens autem
quilibet principaliter intendit in opere id quod perfectius est.
Natura autem speciei est perfectissimum in unoquoque individuo. Per
ipsam enim duplex imperfectio perficitur; imperfectio scilicet
materiae, quae est singularitatis principium, quae, cum sit in
potentia ad formam speciei, perficitur quando naturam speciei
consequitur: et iterum imperfectio formae generalis, quae se habet ad
differentias specificas in potentia ut materia ad formam; unde species
specialissima est primo in intentione naturae, ut patet per Avicennam
in Princ. suae Metaph. Non enim natura intendit principaliter
generare Socratem, alias destructo Socrate ordo et intentio naturae
periret; intendit autem in Socrate generare hominem. Similiter non
intendit principaliter generare animal; alioquin quiesceret eius
actio, quando ad naturam animalis perduxisset, cum tamen in individuo
generato prius compleatur natura animalis quam hominis, ut patet in
XVI de animalibus; non autem prius est homo quam hic homo. Unde
exemplar quod est in mente divina primo naturam speciei respicit in
qualibet creatura.
Ad primum ergo dicendum, quod id quod est primum in intentione, est
ultimum in executione. Unde, quamvis natura primo intendat generare
hominem, per prius tamen generatur hic homo: non enim homo generatur
nisi per hoc quod hic homo generatur. Et propter hoc etiam in
definitione ideae dicitur, quod secundum eas oritur omne quod oritur
quantum ad viam executionis, in qua singularia sunt primum.
Illud, quod in contrarium obiicitur, conceditur.
|
|