|
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima non accipiat species a
rebus quae sunt extra eam.
1. Dicit enim Augustinus, XII super Genesim: imaginem corporis
non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in seipso facit celeritate
mirabili. Non autem eam in seipso faceret, si a rebus exterioribus
eam acciperet. Ergo anima non accipit a rebus species quibus
cognoscit.
2. Praeterea, eius solius est dimensionem a re dimensionata
abstrahere cuius est dimensionem corporibus dare, quod est solius
creatoris. Sed ad hoc quod species a rebus accipiatur in anima,
oportet quod ab ipsa specie dimensiones separentur, quia in rebus extra
animam habent esse dimensionale, non autem in anima, maxime quantum ad
intellectum. Ergo anima non potest accipere species a rebus
sensibilibus.
In contrarium videtur esse tota philosophorum doctrina, quae sensus a
sensibilibus, imaginationem a sensu, intellectum a phantasmatibus
accipere fatetur.
Respondeo. Dicendum quod anima humana similitudines rerum quibus
cognoscit, accipit a rebus illo modo accipiendi quo patiens accipit ab
agente: quod non est intelligendum quasi agens influat in patiens
eamdem numero speciem quam habet in seipso, sed generat sui similem
educendo de potentia in actum. Et per hunc modum dicitur species
coloris deferri a corpore colorato ad visum. Sed in agentibus et
patientibus distinguendum est. Est enim quoddam agens quod de se
sufficiens est ad inducendum formam suam in patiens, sicut ignis de se
sufficit ad calefaciendum. Quoddam vero agens est quod non sufficit de
se ad inducendum formam suam in patiens, nisi superveniat aliud agens;
sicut calor ignis non sufficit ad complendum actionem nutritionis nisi
per virtutem animae nutritivae: unde virtus animae nutritivae est
principaliter agens, calor vero igneus instrumentaliter. Similiter
etiam est diversitas ex parte patientium. Quoddam enim est patiens
quod in nullo cooperatur agenti; sicut lapis cum sursum proiicitur,
vel lignum cum ex eo fit scamnum. Quoddam vero patiens est quod
cooperatur agenti; sicut lapis cum deorsum proiicitur, et corpus
hominis cum sanatur per artem. Et secundum hoc, res quae sunt extra
animam tripliciter se habent ad diversas animae potentias. Ad sensus
enim exteriores se habent sicut agentia sufficientia, quibus patientia
non cooperantur, sed recipiunt tantum. Quod autem color per se non
possit movere visum nisi lux superveniat, non est contra hoc quod
dictum est; quia tam color quam lux, inter ea quae sunt extra animam,
computantur. Sensus autem exteriores suscipiunt tantum a rebus per
modum patiendi, sine hoc quod aliquid cooperentur ad sui formationem;
quamvis iam formati habeant propriam operationem, quae est iudicium de
propriis obiectis. Sed ad imaginationem res quae sunt extra animam,
comparantur ut agentia sufficientia. Actio enim rei sensibilis non
sistit in sensu, sed ulterius pertingit usque ad phantasiam, sive
imaginationem. Tamen imaginatio est patiens quod cooperatur agenti:
ipsa enim imaginatio format sibi aliquarum rerum similitudines, quas
nunquam sensu percepit, ex his tamen quae sensu recipiuntur,
componendo ea et dividendo; sicut imaginamur montes aureos, quos
nunquam vidimus, ex hoc quod vidimus aurum et montes. Sed ad
intellectum possibilem comparantur res sicut agentia insufficientia.
Actio enim ipsarum rerum sensibilium nec etiam in imaginatione sistit;
sed phantasmata ulterius movent intellectum possibilem. Non autem ad
hoc quod ex seipsis sufficiant, cum sint in potentia intelligibilia;
intellectus autem non movetur nisi ab intelligibili in actu. Unde
oportet quod superveniat actio intellectus agentis, cuius illustratione
phantasmata fiunt intelligibilia in actu, sicut illustratione lucis
corporalis fiunt colores visibiles actu. Et sic patet quod intellectus
agens est principale agens, quod agit rerum similitudines in intellectu
possibili. Phantasmata autem quae a rebus exterioribus accipiuntur,
sunt quasi agentia instrumentalia: intellectus enim possibilis
comparatur ad res quarum notitiam recipit, sicut patiens quod
cooperatur agenti: multo enim magis potest intellectus formare
quidditatem rei quae non cecidit sub sensu, quam imaginatio.
Ad primum ergo dicendum, quod si verbum Augustini referatur ad
intellectum, sic planum est quod res non faciunt sui similitudinem in
intellectu possibili principaliter, sed intellectus agens. Si autem
referatur ad imaginationem, faciunt quidem, sed non solum; quia ipsa
imaginatio cooperatur, ut dictum est. In sensu autem facit corpus sui
similitudinem sufficienter et solum; sed de hoc non loquitur
Augustinus, quia sensum contra spiritum dividit, sive corporalem
visionem contra spiritualem.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit ac si illa eadem
species numero quae est in rebus vel in imaginatione, postmodum fieret
in intellectu: sic enim oportet quod auferrentur ab ea dimensiones; et
hoc patet esse falsum.
|
|