|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod non habens caritatem, eam
cognoscat per speciem.
1. Omne enim quod cognoscitur, cognoscitur vel per essentiam, vel
per sui similitudinem. Sed caritas a non habente non cognoscitur per
sui essentiam, quia non est essentialiter in eo. Ergo si cognoscitur
a non habente, cognoscitur per sui similitudinem.
2. Praeterea, aliquis habens caritatem aliquo modo cognoscit eam se
habere, ad minus per coniecturas vel per revelationem; et similiter
postquam eam amiserit, potest recordari se eam habuisse; quod esse non
potest nisi per eius speciem in memoria reservatam. Ergo caritas a non
habente qui prius eam habuit, per sui similitudinem cognoscitur; et
eadem ratione a quolibet alio non habente.
3. Praeterea, ut dicit Augustinus X Confess., hoc modo se habet
memoria ad intelligentiam sicut venter animalis ruminantis ad os: quia
sicut id quod est in ventre animalis ruminantis reducitur ad os, ita
quod est in memoria reducitur ad intelligentiam. Si ergo in memoria
conservatur caritas per sui similitudinem, et ab intelligentia capietur
per sui similitudinem.
Sed contra, est quod Augustinus dicit II super Genesim, et
habetur in Glossa, II ad Corinth. XII, 1 ss., quod
intellectualis visio est earum rerum quae non habent species sibi
similes, quae non sunt quod ipsae; et inter huiusmodi ponit
caritatem. Ergo caritas non potest cognosci per sui similitudinem,
sed solum per essentiam.
Respondeo. Dicendum, quod duplex est cognitio caritatis: una, qua
cognoscitur quid est caritas; alia, qua caritas percipitur, ut cum
aliquis cognoscit se habere caritatem: quod pertinet ad cognitionem an
est. Prima quidem cognitio caritatis eodem modo competit habenti et
non habenti caritatem. Nam intellectus humanus natus est rerum
quidditatem comprehendere; in quibus cognoscendis naturaliter procedit
sicut in cognoscendis conclusionibus complexis. Insunt enim nobis
naturaliter quaedam principia prima complexa omnibus nota, ex quibus
ratio procedit ad cognoscendum in actu conclusiones quae in praedictis
principiis potentialiter continentur, sive per inventionem propriam,
sive per doctrinam alienam, sive per revelationem divinam; in quibus
omnibus modis cognoscendis homo iuvatur ex principiis naturaliter
cognitis: vel ita quod ipsa principia cognita ad cognitionem
acquirendam sufficiant adminiculantibus sensu et imaginatione, sicut
cum aliquam cognitionem acquirimus per inventionem vel doctrinam; vel
ita quod principia praedicta ad cognitionem acquirendam non sufficiant:
nihilominus tamen in huiusmodi cognoscendis principia dirigunt, in
quantum inveniuntur non repugnare principiis naturaliter cognitis: quod
si esset, intellectus nullo modo eis assentiret, sicut non potest
dissentire principiis. Et similiter in intellectu insunt nobis etiam
naturaliter quaedam conceptiones omnibus notae, ut entis, unius,
boni, et huiusmodi, a quibus eodem modo procedit intellectus ad
cognoscendum quidditatem uniuscuiusque rei, per quem procedit a
principiis per se notis ad cognoscendas conclusiones; et hoc vel per ea
quae quis sensu percipit, sicut cum per sensibiles proprietates
alicuius rei concipio illius rei quidditatem; vel per ea quae ab aliis
quis audit, ut cum laicus qui nescit quid sit musica, cum audit
aliquam artem esse per quam discit canere vel psallere, concipit
quidditatem musicae, cum ipse praesciat quid sit ars, et quid sit
canere; aut etiam per ea quae ex revelatione habentur, ut est in his
quae fidei sunt. Cum enim credimus aliquid esse in nobis divinitus
datum, quo affectus noster Deo unitur, concipimus caritatis
quidditatem, intelligentes caritatem esse donum Dei, quo affectus
Deo unitur; praecognoscentes tamen quid sit donum, et quid affectus,
et quid unio. De quibus etiam quid sint, scire non possumus, nisi
resolvendo in aliqua prius nota; et sic quousque perveniamus usque ad
primas conceptiones humani intellectus, quae sunt omnibus naturaliter
notae. Et quia naturalis cognitio est quaedam similitudo divinae
veritatis menti nostrae impressa, secundum illud Psalm. IV, 7:
signatum est super nos lumen vultus tui, domine; ideo dicit
Augustinus, X de Trinit., quod huiusmodi habitus cognoscuntur in
prima veritate. Ipsa autem conceptio caritatis, quam intellectus
format modo praedicto, non est solum similitudo caritatis sicut species
rerum in sensu vel imaginatione: quia sensus et imaginatio nunquam
pertingunt ad cognoscendum naturam rei, sed solummodo accidentia, quae
circumstant rem; et ideo species quae sunt in sensu vel imaginatione,
non repraesentant naturam rei, sed accidentia eius tantum, sicut
sensus repraesentat hominem quantum ad accidentalia, sed intellectus
cognoscit ipsam naturam et substantiam rei. Unde species
intelligibilis est similitudo ipsius essentiae rei, et est quodammodo
ipsa quidditas et natura rei secundum esse intelligibile, non secundum
esse naturale, prout est in rebus. Et ideo omnia quae non cadunt sub
sensu et imaginatione, sed sub solo intellectu, cognoscuntur per hoc
quod essentiae vel quidditates eorum sunt aliquo modo in intellectu.
Et hic est modus quo caritas cognoscitur cognitione prima tam ab
habente caritatem quam a non habente. Sed secundum alium modum
cognoscendi caritatem neque caritas neque aliquis habitus sive potentia
percipitur a nostro intellectu, nisi per hoc quod actus percipiuntur,
ut patet per philosophum X Eth. Actus autem caritatis vel alterius
habitus eliciuntur ab ipsa caritate vel ab alio habitu per propriam
essentiam caritatis vel alterius habitus: et per hunc modum dicitur
aliquis se cognoscere habere caritatem vel alium habitum per ipsam
essentiam habitus secundum esse naturale quod habet in rerum natura, et
non solum in intellectu. Sic autem nullus potest cognoscere caritatem
nisi caritatem habens; quia actus caritatis et aliarum virtutum
praecipue consistunt in motibus interioribus, qui non possunt esse
cogniti nisi operanti, nisi quatenus manifestantur ex actibus
exterioribus; et sic per quamdam coniecturam aliquis non habens
caritatem potest percipere alium caritatem habere. Hoc autem dico
supponendo quod aliquis possit scire se habere caritatem; quod tamen
non puto esse verum, quia in actibus ipsius caritatis non possumus
sufficienter percipere quod sint a caritate eliciti propter
similitudinem dilectionis naturalis cum dilectione gratuita.
Ad primum ergo dicendum, quod in non habente caritatem, non secundum
esse naturae, sed secundum esse intelligibile, est essentia
caritatis.
Ad secundum dicendum, quod postquam aliquis desinit habere caritatem
secundum esse naturale caritatis, adhuc caritas in ipso manet secundum
esse intelligibile, et sic potest scire quid sit caritas. Manent
etiam in memoria eius actus caritatis quos facit, etiam in memoria
sensibili propter actus sensibiles caritatis, qui utique manent
secundum sui similitudinem, sicut et cetera sensibilia; et ex his
aliquis memoratur se habuisse caritatem.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est in memoria, redit ad
intelligentiam, non ita quod eadem species numero quae est in memoria
postmodum fiat in intellectu; sed per illum modum loquendi quo
phantasmata dicuntur fieri in intellectu, ut dictum est.
|
|