|
Et videtur quod non.
1. Quia in corpore humano id quod est de veritate humanae naturae,
est caro vel os secundum speciem. Sed alimentum non convertitur in id
quod est secundum speciem, sed in id quod est secundum materiam, ut
videtur dicere philosophus in I de generatione. Ergo alimentum non
convertitur in veritatem humanae naturae.
2. Praeterea, id quod est de veritate humanae naturae, oportet quod
semper in homine maneat; alias non remaneret homo idem numero. Sed
illud quod generatur ex alimento, non semper manet, immo fluit et
refluit, ut patet ex I de generatione. Ergo quod generatur ex
alimento, non est de veritate humanae naturae.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod nos fuimus in Adam
dupliciter: scilicet secundum seminalem rationem, et secundum
corpulentam substantiam; Christus autem fuit in eo secundum
corpulentam substantiam, et non secundum seminalem rationem. Id autem
quod ex alimento generatur in nobis, non fuit in Adam. Ergo illud
quod est de veritate corpulentae substantiae nostrae, non est ex
alimento generatum.
4. Sed dicebat quod corpulenta nostra substantia fuit in Adam
originaliter, et non essentialiter. Sed contra, semen originem rei
importat. Si ergo dicimur in Adam fuisse secundum corpulentam
substantiam originaliter tantum, tunc idem erit esse secundum
corpulentam substantiam et secundum seminalem rationem; quod est
falsum. Ergo idem quod prius.
1. Sed contra. Est quod dicitur in IV de anima: alimentum est
potentia tale quale est illud quod nutritur. Sed quod est potentia
aliquale, in illud converti potest. Ergo alimentum converti potest in
illud quod nutritur. Sed illud quod nutritur, est id quod est de
veritate humanae naturae. Ergo alimentum convertitur in id quod est de
veritate humanae naturae.
2. Praeterea, semen, ex quo fit generatio, maxime videtur ad
veritatem humanae naturae pertinere. Sed semen, secundum philosophum
in XV de animalibus, est de superfluo alimenti. Ergo alimentum
convertitur in veritatem humanae naturae.
Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis evidentiam oportet
primo videre quid sit veritas humanae naturae. Veritas autem
uniuscuiusque rei, ut dicit Avicenna in sua Metaphys., nihil est
aliud quam proprietas sui esse quod stabilitum est ei; sicut illud quod
proprie habet esse auri attingens ad terminos stabilitos naturae auri,
dicitur esse vere aurum. Unumquodque autem proprie habet esse in
aliqua natura per hoc quod substat completae formae propriae illius
naturae, a qua est esse et ratio speciei in natura illa. Unde illud
pertinet ad veritatem uniuscuiusque rei quod est completivum illius rei
per formam, et pertinet directe et per se ad completionem illius rei.
Tam enim in naturalibus quam in artificialibus inveniuntur quaedam in
quibus consistit principaliter ratio rei, alia autem quae sunt ordinata
ad horum conservationem et meliorationem: sicut stipes et fructus per
se pertinent ad complementum arboris, unde sunt de veritate naturae
ipsius; folia autem sunt quodammodo ordinata ad fructuum
conservationem, et quantum ad hoc non videntur esse de veritate naturae
arboris principaliter. Similiter ratio gladii consistit in ferro, et
acumine eius; vagina autem est ad gladii conservationem; unde si
gladius esset res naturalis, ferrum esset de veritate naturae eius,
non autem vagina. Sic autem de veritate humanae naturae esse dicimus
illud quod per se pertinet ad perfectionem humanae naturae, complete
participans formam speciei: illud autem non est de veritate humanae
naturae in homine quod est ordinatum quodammodo ad hominis
conservationem vel meliorationem quamcumque. Secundum est ergo, quod
natura humana potest dupliciter considerari; vel secundum totam speciem
humanam, vel secundum esse quod habet in hoc individuo: et secundum
hoc inveniuntur in praesenti quaestione tres opiniones. Quidam enim
dicunt, quod alimentum non convertitur in veritatem humanae naturae
neque secundum speciem neque secundum individuum: dicunt enim, quod
tota materia quae nata est esse sub specie humanae naturae, fuit in
corpore Adae; nec aliqua alia materia potest fieri vere substans
humanae speciei: et ex illa materia ex qua corpus primi hominis
constabat, fuerit aliqua pars decisa, quae quidem per multiplicationem
quamdam sine additione exterioris materiae augmentata est in tantum,
quod pervenit usque ad perfectam et completam quantitatem in corpore
Seth: ex quo iterum aliquid decisum est in formationem corporis filii
sui, et praedicto modo multiplicatum; et sic totum humanum genus
multiplicatum est ex illa materia quae fuit in corpore primi hominis,
sine alicuius extrinseci additione. Illud autem quod ex alimento
generatur, est necessarium nobis ad conservationem illius humiditatis
quae est de veritate humanae naturae; ut scilicet calor naturalis
habens aliquid aliud quod consumat, scilicet humiditatem ex alimento
generatam quasi accidentalem, non consumat humiditatem quae est de
veritate humanae naturae; sicut aurifices opponunt plumbum argento, ut
videlicet in conflatorio consumatur plumbum, et argentum non consumatur
ab igne. Unde in resurrectione quando veritas humanae naturae erit
inconsumptibilis, alimento non indigebimus, nec resurget in nobis
aliquid quod ex alimento sit generatum, sed solum id quod fuit in
Adam. Sed inconveniens videtur huiusmodi positio propter duo,
quantum ad praesens pertinet: quia eiusdem rationis est formam aliquam
nihil amittere de materia subiecta, et nihil de novo acquirere, cuius
substantiae et naturae nihil accrescit nec deperit. Constat autem quod
aliqua materia quae erat substans humanae naturae, desinit esse humanae
naturae substans, sicut patet in morte uniuscuiusque hominis. Unde
nisi aliqua materia de novo adderetur humanae naturae, sequeretur quod
minus esset modo id quod est de veritate naturae humanae in actu quam
tempore Adae; et sic natura speciei non perfecte salvaretur per
generationem. Secundo, quia ista mutatio, quam multiplicationem
dicunt, nullo modo est secundum essentiam ipsius materiae, sed
solummodo secundum quantitatem vel dimensiones ei accidentes. Non enim
dicunt quod aliquid materiae de novo per essentiam creetur, vel aliunde
addatur; sed quod illa eadem materia quae prius erat minor, postea
fiat maior. Nihil autem est aliud rarefieri et condensari quam mutari
eamdem materiam de magnis dimensionibus in parvas, et e converso.
Unde sequeretur secundum praedictam positionem, quod illud quod est de
veritate humanae naturae, semper rarefieret per continuam generationem
et augmentationem, et tantum quantum sustinere non posset. Esset enim
iam illud quod est de veritate humanae naturae, innumerabiliter magis
rarum quam ignis; quod patet esse falsum. Et ideo alia opinio dicit,
quod alimentum convertitur in veritatem humanae naturae primo et
principaliter secundum speciem, non autem secundum individuum, nisi
secundario. Dicunt enim, quod in unoquoque individuo humanae speciei
illud primo et principaliter est de veritate humanae naturae quod a
parentibus traxit; et hoc vocatur a philosopho caro et os secundum
speciem, quae semper manent. Sed quia illud, cum sit modicum, non
sufficeret ad perfectam quantitatem debitam humanae naturae sine
additione; ideo adiungitur illud quod ex alimento generatur, non solum
ad hoc quod conservetur illud quod fuit a primis parentibus acceptum,
ut dicebat prima opinio; sed ad hoc quod compleatur ex huiusmodi addito
perfecta quantitas. Et sic illud quod ex alimento generatur, non est
de veritate humanae naturae in hoc individuo principaliter, sed tantum
secundario, in quantum est necessarium ad quantitatem debitam; et hoc
nominat philosophus carnem et os secundum materiam, quae fluit et
refluit. Sed tamen ex hoc aliqua pars seminaliter transit in prolem
per generationem, et efficitur principaliter de veritate humanae
naturae in ipso, cum admixtione alicuius quod fuit principaliter de
veritate humanae naturae in patre, ut quidam volunt; vel sine
admixtione eius, ut alii dicunt, quod est magis consonum dictis
philosophi in XV de Animal., qui vult sperma totaliter esse de
superfluo alimenti. Et sic illud quod generatur ex alimento, non
potest esse quod sit principaliter de veritate humanae naturae in ipso
qui nutritur; sed potest esse de veritate humanae naturae principaliter
in alio eiusdem speciei, scilicet in filio ipsius. Et secundum hanc
opinionem dicunt, quod illud quod est principaliter de veritate humanae
naturae in unoquoque, totum in ipso resurget; non autem totum quod ex
alimento generatur, sed solum quantum sufficit ad completionem
quantitatis; cum propter completionem quantitatis tantummodo ad
veritatem humanae naturae aliqualiter pertineat. Et haec opinio
consonat sententiae Alexandri Commentatoris, qui exponit, carnem
secundum speciem quam philosophus dicit semper manere, esse illud quod
a parentibus trahitur; carnem vero secundum materiam illud quod ex
alimento generatur, quae fluit et refluit. Sed hanc opinionem
Commentator Averroes reprobat in tractatu quem fecit super librum de
generatione. Cum enim illud quod ex alimento generatur, nutriat in
quantum est potentia caro, et augeat in quantum est potentia quanta
caro, ut dicitur in II de anima, illud quod generatur ex alimento,
postquam receperit speciem carnis, efficitur unum cum illo quod prius
inerat, quia in fine conversum iam est simile; unde non videtur esse
aliqua ratio quare calor naturalis aliquid possit consumere de illa
humiditate carnis quae ex alimento generatur, et non de humiditate quae
a parentibus trahitur; nec posset aliquo necessario modo illud
probari. Et ideo tam illud quod est a parentibus acceptum, quam illud
quod est ex alimento generatum, aequaliter se habet ad hoc quod maneat
vel consumatur per calorem naturalem et ad hoc quod restauretur per
nutrimentum, quod est fluere et refluere; et sic aequaliter pertinet
ad veritatem humanae naturae quod generatur ex alimento, et quod a
parentibus trahitur. Et secundum hoc est tertia opinio, quod
alimentum convertitur in id quod est principaliter de veritate humanae
naturae et quantum ad speciem et quantum ad individuum. Ponit enim
haec opinio quod utrumque, scilicet et quod ex alimento generatur, et
quod a parentibus trahitur, indifferenter et aequaliter forma humana
perficitur, et utrumque indifferenter manet vel consumitur; manet
quidem secundum speciem, consumitur autem et restauratur secundum
materiam. Sicut in aliqua republica diversi homines numero ad
communitatem pertinent, quibusdam morientibus, et aliis in locum eorum
succedentibus; et sic non manet una respublica secundum materiam, quia
sunt alii et alii homines; manet tamen una numero quantum ad speciem
sive formam, propter ordinis unitatem in officiis distinctis: ita
etiam in corpore humano manet caro et os unaquaeque partium eadem numero
quantum ad speciem et formam quae consideratur in determinato situ et
virtute et figura; non autem manet quantum ad materiam: quia illa
materia carnis, in qua talis forma erat, prius consumpta est, et alia
in locum eius successit; sicut patet de igne qui continuatur secundum
eamdem formam et modum, per hoc quod consumptis quibusdam lignis alia
supponuntur quae ignem sustinent. Et secundum hanc opinionem, de
utroque praedictorum indifferenter, scilicet generato ex alimento et a
parentibus tracto, tantum resurget, quantum est necessarium ad speciem
et quantitatem debitam humani corporis. Et haec opinio mihi videtur
ceteris probabilior.
Secundum ergo hanc opinionem ad primum dicendum, quod distinctio
philosophi, qua distinguit carnem secundum speciem et secundum
materiam, non est sic accipienda, quod alia sit caro quae dicitur
secundum speciem, scilicet a parentibus tracta, et alia quae sit
secundum materiam ex alimento generata; sed una et eadem caro signata
potest considerari et secundum speciem quam habet, et secundum
materiam. Et quod hic sit intellectus philosophi, patet ex hoc quod
ipse dicit ibidem, quod hoc modo distinguitur caro secundum speciem et
secundum materiam, sicut unumquodque habentium speciem in materia. In
aliis autem habentibus speciem in materia, sicut est lapis et ferrum,
et huiusmodi non habet locum prima distinctio, sed secunda, ut per se
patet. Et ideo dicendum est, quod alimentum convertitur in carnem
quae est secundum speciem, idest quae habet speciem; non tamen ita
quod alimentum fiat species carnis; sed fit carnis materia: ratione
cuius potest dici quod convertitur in carnem quantum ad materiam, et
non quantum ad speciem.
Ad secundum dicendum, quod veritas humanae naturae et cuiuslibet
alterius rei est a specie: et ideo, cum id quod est in homine, manet
secundum speciem, quamvis non maneat secundum materiam; nihilominus
veritas humanae naturae manere dicitur; nec desinit esse idem homo
numero propter mutationem quae est secundum materiam: quia non tota
materia similiter a forma abstrahitur, ut alia tota simul formam
accipiat: haec enim generatio esset et corruptio; sicut si totus ignis
unus extingueretur, et alius totus accenderetur: sed aliqua pars
materiae consumitur, et alia in locum eius substituitur, quae
efficitur una materia praeexistenti, per hoc quod ei adiungitur ad
sustinendam eamdem formam humani corporis; sicut si unum lignum ignis
consumat, et aliud loco eius apponatur, erit idem ignis numero.
Ad tertium dicendum, quod ad conceptionem humani corporis duo
concurrunt; scilicet materia ex qua formatur conceptum, et iterum vis
formativa quae conceptum format. Quorum primum Augustinus vocat
corpulentam substantiam, secundum vero seminalem rationem. Dicimur
ergo secundum utrumque istorum fuisse in Adam originaliter, in quantum
scilicet materia concepti praeparata est per virtutem generativam
matris, vis autem formativa est in semine patris. Et utrumque istorum
reducitur in Adam sicut in primam originem, a qua humanam naturam
traxerunt virtutes consequentes. Corpus autem Christi formatum fuit
per virtutem spiritus sancti activam; sed materiam ministravit mater,
quia ex purissimis sanguinibus virginis conceptus est, ut Damascenus
dicit. Et ideo non fuit in Adam secundum seminalem rationem, sed
secundum corpulentam substantiam; non tamen ita quod eadem numero quae
est in nobis et fuit in Christo, fuerit in Adam.
Et ex hoc patet responsio ad sequens.
|
|