|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Angelus sit compositus ex
materia et forma.
1. Augustinus enim dicit in libro de mirabilibus sacrae Scripturae:
omnipotens Deus ex materia informi quam prius condidit, corporalium et
incorporalium, sensibilium et insensibilium, intellectualium, et
intellectu carentium, multiformes species divisit. Angeli autem sunt
intellectuales et incorporei. Ergo habent materiam de sui
compositione.
2. Praeterea, Boetius dicit in libro de unitate et uno: quiddam
est unum coniunctione simplicium, ut Angelus et anima: quorum
unumquodque est unum coniunctione materiae et formae; et sic idem quod
prius.
3. Praeterea, omne quod est in genere, habet genus et
differentiam. Genus autem, secundum Avicennam in sua metaphysica,
sumitur ex natura materiae, differentia vero ex natura formae. Ergo
omne quod est in genere, est compositum ex materia et forma. Angelus
autem est in genere substantiae, cum sit substantia habens speciem
limitatam. Ergo Angelus est compositus ex materia et forma.
4. Sed diceres, quod differentia Angeli non sumitur ex forma, sed
ex formali, quod est ipsum esse Angeli. Contra, differentia
cuiuslibet rei est de essentia, et intrat definitionem ipsius. Sed in
omni creatura esse est aliud ab essentia eius, nec intrat definitionem
eius, ut Avicenna dicit. Ergo differentia Angeli non potest sumi ex
esse ipsius.
5. Praeterea, ideo ostenditur quod impossibile est esse plura summa
bona, quia oportet ea in aliquo convenire, cum utrumque sit summum
bonum; et in aliquo differre, alias non essent plura, et sic essent
composita. Sed constat esse plures essentias angelicas. Ergo oportet
eas in aliquo convenire, et in aliquo differre; et sic oportet eas
esse compositas. Sed partes esse sunt materia et forma. Ergo Angeli
componuntur ex materia et forma.
Sed contra, est quod dicit Boetius in Lib. de duabus naturis et una
persona Christi: omnis natura incorporeae substantiae nullo materiae
innititur fundamento. Sed Angeli sunt incorporei. Ergo non est in
eis materia.
Respondeo. Dicendum, quod quidam ponunt, Angelos componi ex
materia et forma. Sed hoc videtur repugnans naturae eorum, propter
duo quae in eis inveniuntur. Primo quidem quia intellectuales sunt.
Si enim Angeli haberent materiam de sui compositione, oporteret omne
quod in eis est, eis inesse per modum materiae convenientem; cum omne
quod est in alio, sit in eo per modum recipientis, ut habetur in
Lib. de causis. Forma autem aliqua hoc modo est in materia, quod in
ea habet esse particulare et naturale. Unde si Angeli essent ex
materia compositi, oporteret quod formae quibus intelligunt,
quaecumque sint, essent in eis secundum esse naturale et particulare;
et sic, sequeretur hoc impossibile, quod Angelus nunquam cognosceret
nisi particulare; quia forma particulariter in aliquo recepta non
potest esse universalis cognitionis principium, sicut patet in sensu.
Nec potest obviari per hoc quod ponatur Angelus componi ex materia
alterius naturae quam haec materia corporalis; quia quaecumque esset
illa materia, constat quod reciperet formam substantialem Angeli
particulariter: alias Angelus non esset res particularis, et sic illa
materia conveniret cum hac materia in hoc quod formae in ea reciperentur
per modum particularem. Unde impossibile est Angelum, vel aliquam
substantiam intellectualem, ex materia componi; cum alterius modi sit
receptio qua recipit intellectus formas, et qua recipit materia prima,
ut dictum est; unde dicit philosophus in III de anima, et
philosophorum sententia est, quod intellectualitas immunitatem habet a
materia. Secundo repugnat eis per hoc quod incorporales sunt.
Quaecumque enim ex materia componuntur, oportet in materia convenire;
eo quod quaelibet materia secundum se accepta, cum forma careat, non
habet in se aliquam dispositionis rationem. Supposita autem unitate
materiae, impossibile est quod una materia contrarias et disparatas
formas recipiat, nisi secundum diversas partes: non enim potest eadem
materia et secundum idem accipere formam Angeli et formam lapidis.
Diversitas autem partium non potest intelligi in materia, non
intellecta divisione: nec divisio, non intellecta dimensione: quia
subtracta quantitate, substantia remanet indivisibilis, ut dicitur in
I Physic. Unde oportet, omnia quae sunt composita ex materia,
dimensionata esse; et ideo nullum incorporeum potest esse ex materia
compositum. Sed quia substantia Angeli non est suum esse (hoc enim
soli Deo competit, cui esse debetur ex seipso, et non ab alio);
invenimus in Angelo et substantiam sive quidditatem eius, quae
subsistit, et esse eius, quo subsistit, quo scilicet actu essendi
dicitur esse, sicut actu currendi dicimur currere. Et sic dicimus
Angelum esse compositum ex quo est et quod est, vel secundum verbum
Boetii ex esse et quod est. Et quia ipsa substantia Angeli in se
considerata est in potentia ad esse, cum habeat esse ab alio, et ipsum
esse sit actus; ideo est in eo compositio actus et potentiae; et sic
posset in eo concedi materia et forma, si omnis actus debeat dici
forma, et omnis potentia materia. Sed hoc non competit in proposito;
quia esse non est actus qui sit pars essentiae, sicut forma; ipsa
quidditas Angeli vel substantia est per se subsistens, quod materiae
non competit.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus super Genesim ad litteram,
materiam informem, quam Deus primo condidit, dicit significari per
caelum et terram cum dicitur: in principio creavit Deus caelum et
terram; ut per terram, significetur materia informis visibilium
rerum; per caelum autem ipsa natura angelica nondum formata per
conversionem ad Deum; ut ipsa naturalia Angelorum attribuantur eis
quasi materia, et dona gratiae vel gloriae attribuantur eis quasi
forma. Unde non est ad propositum auctoritas inducta.
Ad secundum dicendum, quod liber ille non est Boetii, unde non
oportet quod in auctoritatem recipiatur. Sustinendo tamen ipsum,
potest dici, quod formam et materiam large accipit pro actu et
potentia, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod ipsa substantia Angeli quodammodo se habet
ad esse eius ut materia ad formam, ut dictum est. Materia autem, si
eius essentia definiretur, haberet pro differentia ipsum suum ordinem
ad formam, et pro genere ipsam suam substantiam. Et similiter in
Angelis ex ipsa natura substantiae ipsorum accipitur genus, ex
proportione vero huiusmodi substantiae ad esse accipitur specifica
differentia. Unde secundum hoc Angeli differunt specie, secundum
quod in substantia unius est plus vel minus de potentia quam in
substantia alterius. Dictum autem Avicennae intelligitur de
compositis substantiis.
Quartum concedimus: non enim ab ipso esse sumitur differentia, sed
magis ex habitudine ipsius substantiae ad esse.
Ad quintum dicendum, quod in summo uno nulla diversitas esse potest,
cum in eo sit idem esse et quod est; unde hoc sufficit ad eius
pluralitatem removendam. Sed compositio quae in Angelo invenitur,
sufficit ad eius pluralitatem, ut ex dictis patet.
|
|