|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod Angelus non possit
cognoscere simul res in verbo et in propria natura.
1. Eadem enim potentia non potest simul geminum actum habere, ut
quod intellectus simul plura intelligat. Sed alius actus est quo
intellectus Angeli videt res in verbo, et alius quo videt res in
propria natura. Ergo impossibile est ut simul videat res in verbo et
in propria natura.
2. Sed diceres, quod hoc modo videntur ab intellectu Angeli simul
res in verbo et in propria natura, sicut intellectus noster simul videt
eclipsim et causam eius. Contra: cum intellectus noster simul videt
eclipsim et causam eius, accipit causam ut rationem intelligendi
eclipsim. Ergo accipit eclipsim et causam eius ut unum intelligibile:
et sic erit unus tantum actus.
3. Praeterea, unius non potest esse nisi unus terminus ultimus;
sicut una linea non terminatur ex una parte nisi ad unum punctum. Sed
ultimus terminus potentiae est operatio. Ergo non potest una potentia
simul habere plures actus; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, sicut se habet potentia ad actum, ita actus ad
obiectum. Sed unus actus non potest terminari ad duo obiecta. Ergo
nec una potentia potest simul habere plures actus; et sic idem quod
prius.
Sed contra, visio qua Angeli vident res in verbo, est visio beata;
quae quidem non est intercisa, sed continua. Si ergo non possunt
simul videre res in propria natura et in verbo, nunquam viderent res in
propria natura: et praecipue hoc videtur in anima Christi, quae ab
initio suae creationis videt verbum et in verbo.
Respondeo. Dicendum, quod Angelus vel anima simul potest videre in
verbo et in propria natura; et hoc expresse potest haberi ab
Augustino, Lib. IV super Genesim ad litteram, ubi vult quod dies
illi, et vespere et mane in eis, non sunt ordinati secundum
successionem, sed solum ordine naturae: unde simul est primus dies cum
secundo, et mane cum vespere, et ita simul visio rerum in verbo et in
propria natura. Quod qualiter possibile sit, videndum est. Operari
siquidem non proprie attribuitur potentiae, sed rei subsistenti quae
per potentiam operatur; ut ipsa potentia intellectus non sit operans in
intelligendo, sed magis operationis principium. Sicut autem potentia
intellectiva est principium intelligendi ipsi substantiae, ita species
intelligibilis est principium intelligendi ipsi potentiae. Unde sicut
una substantia potest simul diversos actus habere secundum diversas
potentias, ut anima simul vult et intelligit; ita ex una potentia
intellectiva possunt simul prodire diversi actus, si simul diversis
speciebus intelligibilibus uniatur. Hanc enim causam Algazel assignat
quare non est possibile simul multa intelligere, quia scilicet non est
possibile intellectum simul informari multis speciebus in actu
perfecte, sicut nec idem corpus figurari simul diversis figuris.
Visio autem qua Angelus videt res in propria natura, fit per speciem
intelligibilem concreatam vel infusam inhaerentem. Visio autem rerum
in verbo fit per ipsam speciem verbi, sive essentiam, quae non est
inhaerens, sed ei intellectus unitur sicut intelligibili. Species
autem concreata inhaerens non repugnat unioni intellectus Angeli ad
verbum, cum non sit unius rationis; et ipsa species, et quidquid est
perfectionis in intellectu angelico, sit quasi materialis dispositio ad
illam beatam unionem. Unde simul ex intellectu Angeli procedit
operatio duplex. Una, ratione unionis ad verbum, qua scilicet videt
res in verbo; alia, ratione speciei intelligibilis qua informatur,
qua videt res in propria natura. Nec etiam in una harum operationum
debilitatur per attentionem ad alteram, sed magis confortatur, cum una
sit ratio alterius; sicut imaginatio rei visae confortatur dum videtur
in actu oculo exteriori. Actio enim beatitudinis in beatis est ratio
cuiuslibet alterius actionis in eis inventae.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Secundum concedimus, quia exemplum illud non est conveniens.
Ad tertium dicendum, quod potentia intellectiva Angeli non terminatur
ad duos actus secundum idem, sed secundum diversas species, quibus ad
actum ordinatur.
Ad quartum dicendum, quod inter actum et obiectum nihil cadit medium;
sicut species cadit media inter intellectum et eius actum: unde non est
simile.
|
|