|
Circa tertium sic proceditur: videtur quod Angelus non meruerit suam
beatitudinem.
1. Quod enim est beatum, perfectum est; quod autem meretur, est
adhuc imperfectum. Sed non potest idem esse simul perfectum et
imperfectum. Ergo non potest Angelus mereri beatitudinem dum habet
eam.
2. Praeterea, Angelus beatus est comprehensor; nullus autem
meretur nisi viator. Si dicatur, quod in primo instanti quo beatus
fuit Angelus, beatitudinem meruit; contra: ergo simul fuit viator et
comprehensor; quod falsum est, cum hoc sit solius Christi.
3. Praeterea, beatitudo, secundum philosophum, in actu consistit,
sed in actu perfecto; et similiter meritum in actu, sed imperfecto.
Non autem potuit esse quod actus Angeli simul esset perfectus et
imperfectus. Ergo non potuit esse quod simul esset beatus et
beatitudinem meruerit.
Sed contra, beatitudo a nulla pura creatura habetur sine merito, cum
habeat praemii rationem. Sed Angelus non potuit eam mereri nisi in
primo instanti quo beatus fuit, quia ante non habuit gratiam, ut
quidam ponunt, et sic mereri non potuit. Ergo in primo instanti suae
beatitudinis eam meruit.
Respondeo. Dicendum, quod de conditione Angeli triplex est
positio. Quidam enim posuerunt, quod Angelus in primo instanti suae
creationis fuit beatus. Sed hoc videtur inconveniens; quia pari
ratione alii a primo instanti fuissent miseri: quod etiam quidam
dicunt, sed absurdum est et condemnatum. Alii vero dicunt, quod
fuerunt conditi in gratia omnes, et in ea quidam perseverantes
beatitudinem meruerunt, alii vero contra eam agentes, facti sunt
miseri. Et haec opinio nihil difficultatis habet, unde prae ceteris
mihi magis placet. Tertii vero dicunt, quod fuerunt creati Angeli in
puris naturalibus, et quibusdam conversis ad verbum simul collata est
gratia et beatitudo. Et hi dividuntur in tres vias. Quidam enim
dicunt, quod nunquam beatitudinem meruerunt. Sed hoc non videtur
competere nisi soli Christo, qui est filius naturalis, ut hereditatem
divinae fruitionis sine merito habeat. Alii vero dicunt, quod
merentur eam ex operibus quae circa nos agunt. Et hoc etiam non
videtur conveniens, ut meritum sequatur praemium; cum magis meritum
sit dispositio ad praemium. Tertii vero dicunt, quod in primo
instanti beatitudinem meruerunt ex hoc ipso quod ad verbum conversi
sunt. Et haec opinio inter has tres probabilior est. Unde ad eius
evidentiam sciendum est quod meritum se habet ad praemium sicut motus ad
terminum, et sicut fieri ad factum esse. In his autem quae successive
fiunt, prius est fieri quam factum esse; in his vero quae fiunt
subito, simul est fieri et factum esse, sicut simul aer illuminatur et
illuminatus est, et simul res creatur et creata est. Cuius ratio
est, quia instans illud in quo primo aliquid factum est, est terminus
temporis praecedentis, in quo non erat: et sic aliquid de aliqua
proprietate illius temporis retinet, in quantum potest dici quod ante
hoc instans res ista non fuit. Et quamvis in his quae per modum
successivum fiunt, fieri attribuatur tempori praecedenti, in
momentaneis tamen factionibus fieri non potest attribui nisi ipsi
instanti primo, quod dividit inter esse et non esse rei. Unde,
quamvis in omnibus aliis instantibus sequentibus possit dici quod hoc
factum est, non tamen potest dici quod fiat et factum est, nisi in
primo. Similiter dico, quod in primo instanti quo mens angelica
conversa est ad verbi fruitionem: et beata quidem erat ratione
perfectae fruitionis, quasi in facto esse existens; et beatitudinem
merebatur, in hoc quod convertebatur ad verbum, non praeexistente
beatitudinis perfectione, sed quasi existens in ipso fieri
beatitudinis; sed postmodum mens Angeli est tantum beata, et non
beatitudinem meretur. Similiter est de contritione; quia in eodem
instanti est terminus praeparationis ad gratiam et gratiae infusio.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet ponere idem simul esse
perfectum et imperfectum; sed idem simul esse perfectum et terminum
imperfectionis, vel nunc primo esse perfectum.
Ad secundum dicendum, quod Angelus meretur ut viator, non quasi
distans a termino, sed ut in termino viae existens.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
|
|