|
Ad quartum sic proceditur: videtur quod Angelus moveatur in
instanti.
1. Sicut enim dicitur in Lib. de intelligentiis, in motu Angeli
magnitudo spatii distantiam non operatur. Sed propter distantiam,
quam facit magnitudo spatii, contingit quod aliquid non aeque cito
perveniat ad propinquum et distans. Ergo Angelus aeque cito ad
distans et propinquum pervenit. Sed omne tale movetur in instanti.
Ergo Angelus in instanti movetur.
2. Praeterea, sicut se habet mobile divisibile ad motum divisibilem
successivum, ita se habet mobile indivisibile ad motum indivisibilem et
instantaneum. Sed corpus, quod est mobile divisibile, movetur
successive in tempore divisibili. Ergo Angelus, qui non est mobile
divisibile, ex hoc quod caret quantitate, movetur subito, vel in
instanti.
3. Praeterea, Aristoteles, IV Physic., probat, quod si
aliquid moveretur in vacuo, moveretur in instanti, propter hoc quod
medium mobili non resistit. Sed sicut vacuum non resistit corpori in
motu, ita nec aliquid plenum ipsi Angelo. Ergo Angelus movetur in
instanti.
Sed contra, est quod dicit Augustinus, VIII super Genes. ad
litteram, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus. Angelus
autem est creatura spiritualis. Ergo movetur per tempus, et non in
instanti.
Respondeo. Dicendum, quod in omni motu oportet intelligere
successionem et tempus per aliquem modum, eo quod termini cuiuslibet
motus sunt sibi oppositi invicem, et incontingentes, ut patet in I
Physic. Unde oportet quod omne mobile intelligatur esse primum in uno
termino motus, et posterius in altero; et sic sequitur successio.
Sed transire de uno termino ad alterum in motibus corporalibus
contingit dupliciter. Uno modo sicut de instanti in instans. Hoc
autem esse non potest nisi quando sunt tales termini motus inter quos
est accipere aliquo modo medium, sicut inter duo instantia est tempus
medium, ut patet in loci mutatione et alteratione, augmento aut
diminutione; et hi motus dicuntur continui propter continuitatem eius
super quod transit motus, cuius est plus et minus accipere. Alio modo
transitur de uno termino motus in alium, sicut de tempore in instans.
Et hoc accidit in motibus quorum termini sunt privatio et forma, inter
quae constat medium non esse: unde non potest sic transiri de uno
extremo in alterum, ut quandoque in neutro extremorum sit, sicut
transitur de instanti in instans, ita quod in neutro est instantium,
sed in medio tempore; et huiusmodi motus sunt generatio et corruptio,
et illuminatio, et huiusmodi; in quibus oportet dicere, quod unus
terminus erat in toto tempore praecedente, et alius in instanti ad quod
tempus terminatur. Huiusmodi autem mutationes sunt termini motus
cuiusdam, sicut illuminatio diei est terminus motus localis solis;
unde in toto tempore praecedente quo sol movetur ad punctum directae
oppositionis, erant tenebrae; in ipso vero instanti quo pervenit ad
punctum praedictum, est lumen. Et similiter est de generatione et
corruptione, quae sunt termini alterationis. Et quia inter tempus et
instans non cadit aliquod medium, nec est aliquod instans accipere
immediate praecedens ultimum temporis, inde est quod in huiusmodi
mutationibus absque omni medio transitur de uno extremo in aliud; nec
est accipere ultimum tempus in quo fuerit in termino a quo, sed ultimum
tempus, quod terminatur ad instans in quo est in termino ad quem. Et
ideo huiusmodi mutationes instantaneae dicuntur. Hoc autem dici non
potest in motu Angeli, eo quod nullum ordinem habet ad aliquem motum
continuum, ut possit dici terminus eius. Unde oportet ponere quod
intelligatur transire de termino motus in terminum motus, sicut
transitur de instanti in instans, et non sicut transitur de tempore in
instans, eo quod tempus non potest intelligi sine motu. Unde, cum
esse Angeli in termino a quo a nullo motu dependeat, non potest dici
quod sit ibi in tempore, sed in quodam nunc; et similiter in termino
ad quem cum alio nunc. Sed huiusmodi nunc non sunt termini huiusmodi
temporis quod est numerus motus caeli, eo quod motus Angeli nullo modo
dependet a motu caeli, ut eius numero mensuretur: nec oportet ea
continuari per medium tempus: continuitas enim temporis sequitur
continuitatem motus, et continuitas motus sequitur continuitatem
magnitudinis super quam transit motus, ut habetur in IV Physic.
Sed in ipsis operationibus Angeli, ratione quarum dicitur moveri per
diversa loca, non est invenire aliquam continuitatem, sed consequenter
se habent; unde et nunc, quae mensurant motum Angeli, sunt
consequenter se habentia, et non est inter ea aliquid continuans; et
ipsa pluralitas sic se consequentium est quoddam tempus, in quo dicimus
Angelum moveri. Et hoc consonat dictis philosophi, ubi dicit quod
eiusdem rationis est indivisibile moveri, et tempus componi ex nunc.
Ad primum ergo dicendum, quod non requiritur tempus in motu Angeli
propter distantiam, sed propter incontinentiam terminorum; quia
scilicet non contingit Angelum esse in duobus locis simul.
Ad secundum dicendum, quod successio motus non solum sequitur
divisionem mobilis, sed etiam eius super quod transit motus: quia
secundum prius et posterius in magnitudine est prius et posterius in
motu, ut dicitur in IV Physic. Licet ergo Angelus sit
indivisibilis, tamen loca secundum quae moveri dicitur, sunt divisa ad
invicem; et ideo oportet in motu eius intelligi aliquam divisionem.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non impediat aliquid plenum Angelum
in suo motu, tamen propter rationem iam dictam oportet in motu eius
intelligi diversa nunc. Ratio autem philosophi est magis ducens ad
impossibile quam ostensiva, ut Commentator, ibidem, dicit.
|
|