|
Circa quintum sic proceditur: videtur quod Angeli non possint agere
in haec corpora inferiora.
1. Actio enim non potest nisi inter ea quae habent aliquam
convenientiam ad invicem. Sed Angelus non habet convenientiam cum
istis corporibus; cum corruptibilium et incorruptibilium etiam genus
non sit unum, ut dicitur in X Metaphys. Ergo Angeli in haec
corpora non possunt agere.
2. Praeterea, si agunt Angeli in haec corpora: aut agunt per
imperium, aut per influxum. Si per imperium, aequaliter agere
possunt in propinqua et in distantia; quod est contra Damascenum, qui
dicit, quod ubi operantur, ibi sunt. Si vero per influxum, oportet
quod illud quod influunt, per medium transeat: medium autem corporale
non est receptivum spiritualis impressionis. Ergo nullo modo possunt
Angeli agere in haec inferiora corpora, neque in animas nostras.
3. Praeterea, non possunt dici agere vel influere sicut fons influit
rivo, ut idem numero quod prius est in Angelo, postmodum in his
inferioribus fiat: quia sic in agendo aliquid amitteret; nec iterum
illud quod in his inferioribus recipi dicitur, per eorum influxum
creando, quia Angeli creatores non sunt; nec iterum educendo de
potentia in actum, quia ad hoc natura sufficit. Ergo Angeli nullo
modo in inferiora agunt.
Sed contra, est quod Augustinus dicit in III de Trinit., quod
ea quae divinitus in corporalibus fiunt, ministerio Angelorum fiunt.
Gregorius etiam dicit in IV Dialog., quod omnia corporalia per
spirituales substantias administrantur.
Respondeo. Dicendum, quod de actione Angelorum in haec inferiora
corpora, duplex est opinio apud philosophos. Commentator enim vult,
in X Metaphys., quod substantiae spirituales non possunt imprimere
in haec inferiora corpora nisi mediantibus corporibus caelestibus, quae
a substantiis incorporeis moventur, secundum philosophos. Avicenna
vero vult, in sua Metaphys. et in VI de naturalibus, quod
dupliciter imprimunt in haec inferiora: uno modo per motum orbium; et
alio modo per imperium immediate: quia formae intellectus eorum sunt
factivae. Secundum eum, et materia sensibilis obedit eorum
conceptionibus plusquam quibuslibet qualitatibus activis et passivis:
et exinde est, secundum eum, quod in istis inferioribus fiunt aliquae
transmutationes quandoque ex conceptionibus superiorum substantiarum
praeter totum ordinem causarum naturalium. Sed haec opinio secunda
repugnat dictis Augustini in III de Trinit., ubi dicitur, quod
Angelis non servit ad nutum materia corporalis. Repugnat etiam
rationi: quia, quamvis quod est potentia in materia, sit actus in
substantiis, multo nobilius tamen materia corporalis non est
proportionata potentia respectu talis actus, quo substantiae
spirituales in actu sunt. Oportet autem agens quod educit de potentia
in actum, esse materiae proportionatum; unde non potest esse quod
virtus substantiae spiritualis creatae se extendat ad materiae
transmutationem immediate, sed mediante aliquo agente naturali.
Quamvis enim ei non obediat corporalis materia ad formalem
transmutationem, immediate tamen obedit ei localiter ad motum localem;
et per hanc virtutem possunt congregare et circumponere aliqua agentia
naturalia ad aliquem effectum perficiendum. Ea vero ad quae nulla
virtus naturalis se extendit, fiunt sola divina virtute, qua sola
potest naturalem ordinem immutare. Sed quia mentes nostrae sunt
proportionatae et propinquae ad recipiendum actionem Angelorum, ideo
in mentes nostras agere possunt dupliciter. Uno modo, confortando
intellectum nostrum, sicut in corporalibus minus calidum confortatur
per magis calidum. Alio modo per agens naturale ipsius intellectus,
sicut etiam agit in corpora; et hoc est in quantum lumine angelico
illustrantur phantasmata ad aliquas nobiliores conceptiones imprimendas
quam lumine intellectus agentis exprimi possent.
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli habent convenientiam cum istis
inferioribus corporibus, quae est convenientia moventis ad motum:
possunt enim movere motu locali corpora, non solum illa caelestia
immediate, sed etiam haec inferiora; ut sic sententia nostra de
actione Angelorum in corpora, sit media inter duas opiniones
philosophorum praedictas.
Ad secundum dicendum, quod Angelus agit in haec corpora movendo ea
localiter per imperium; sed imperium non dicitur hic sine virtute
activa, quam oportet aliquo modo contingere corpus motum; cum movens
et motum oporteat esse simul, ut probatur in VII Physic. Actio
vero qua influere dicitur in animam nostram, confortando eam ad
intelligendum, non oportet quod transeat per medium corporale; quia
hoc facit in spiritualibus ordo quod in corporalibus situs, secundum
Augustinum. Animae vero nostrae ordine naturae quasi contiguantur
ipsis Angelis, sicut Angelus inferior superiori. Unde non oportet
quod interveniat medium corporale.
Ad tertium dicendum, quod Angeli neque in anima neque in natura
corporali aliquid creant, sed solum educunt de potentia in actum: et
quamvis naturale agens de potentia in actum educere possit, non tamen
ita perfecte sicut Angelus.
|
|