|
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima vegetabilis et sensibilis
educantur in esse per creationem.
1. Et enim dicit Augustinus in Lib. de vera religione, substantia
vivens naturae ordine praefertur substantiae non viventi. Sed anima
sensibilis et vegetabilis, sunt substantiae viventes. Ergo sunt
nobiliores omnibus substantiis non viventibus. Aliquae autem
substantiae non viventes sunt immediate a Deo creatae, ut elementa
huius mundi. Ergo et anima sensibilis et vegetabilis immediate a Deo
creantur, cum nobilitas facientis demonstret nobilitatem facti.
2. Praeterea, omne cui proprie competit fieri, vel fit ex nihilo,
vel fit ex aliquo. Sed animae vegetabili vel sensibili competit
proprie fieri. Ergo, cum non fiant ex aliquo, quia non habent
materiam partem sui, relinquitur quod fiant ex nihilo, et sic exeunt
in esse per creationem. Probatio mediae. Omne quod proprie habet
esse, si non semper fuit, proprie dicitur fieri. Sed anima
sensibilis proprie et vere habet esse, cum sit substantia operans,
movet enim corpus: nihil autem habet propriam operationem nisi quod
habet proprium esse. Ergo, cum anima sensibilis huius animalis non
semper fuerit, proprie competit ei fieri; et sic restat quod creetur.
1. Sed contra. Est quod philosophus dicit in II de anima, quod
sensitivi prima mutatio fit a generante. Prima autem mutatio sensitivi
est secundum quam acquirit actum primum, qui est anima sensitiva.
Ergo fit per generationem, et non per creationem.
2. Praeterea, omne illud quod praecedit in semine hominis ante
introductionem animae rationalis, est per generationem, et non per
creationem. Sed anima vegetabilis et sensibilis praecedunt in semine
hominis, quia primum est vivum quam animal, et animal quam homo,
secundum philosophum, XIV de animalibus. Ergo etiam in homine est
anima sensibilis et vegetabilis per generationem.
3. Praeterea, cum Deus in instanti operetur, natura vero
successive; omne illud quod per actionem successivam exit in esse, est
ab aliquo agente naturali. Sed anima sensibilis et vegetabilis
producuntur actione successiva: quia determinato spatio temporis
vivificatur conceptus et sensificatur. Ergo anima sensibilis et
vegetabilis sunt a naturali agente, et non per creationem.
Respondeo. Dicendum, quod circa hanc quaestionem est duplex opinio.
Quidam enim dicunt animam sensibilem et vegetabilem esse ex creatione;
alii vero ex traduce: et haec diversitas apud philosophos invenitur non
solum de istis animabus, sed etiam de omnibus formis substantialibus.
Quidam enim, ut Plato et Avicenna, posuerunt omnes formas ab
extrinseco esse; qui praecipue ex duobus movebantur. Primo quidem,
quia cum formae non habeant materiam partem sui, non possunt fieri nisi
ex nihilo, unde oportet quod a creante fiant. Secundo, quia in rebus
inferioribus non videbant principia actionum, nisi qualitates activas
et passivas, quas iudicabant insufficientes ad productionem formarum
substantialium, cum nihil agat ultra suam speciem. Sed in hoc
videntur fuisse decepti quia attribuebant fieri proprie istis formis,
cum tamen fieri non sit nisi compositi, cuius etiam proprie est esse.
Formae enim esse dicuntur non ut subsistentes, sed ut quo composita
sunt; unde et fieri dicuntur non propria factione, sed per factionem
suppositorum, quae transmutantur transmutatione materiae de potentia in
actum. Unde, sicut composita fiunt per agentia naturalia, ita etiam
formae quae non sunt subsistentes. Qualitates autem activae agunt ad
formas substantiales in virtute substantialium formarum, quarum sunt
instrumenta; sicut calor ignis agit ut instrumentum animae nutritivae,
ut dicitur in II de anima. Anima autem vegetabilis et sensibilis non
sunt formae subsistentes, alias remanerent post corpora; unde oportet
quod fiant a generante per actionem compositorum, sicut et ceterae
formae materiales. Sola autem anima intellectiva, quae habet esse
subsistens, cum maneat post corpus, est ab extrinseco per creationem.
Si autem sensibile et vegetabile et intellectivum in homine in diversis
substantiis animae radicantur, tunc et vegetabilis et sensibilis
hominis in generante erit. Sed quia haec opinio repugnat dictis
philosophorum, qui in uno animato unam animam tantum posuerunt, ad
quam omnes operationes animae pertinent; et etiam contra dicta
sanctorum, improbantium pluralitatem animarum, ut patet in Lib. de
ecclesiasticis dogmatibus; ideo approbato quod in homine sit tantum una
substantia animae, cuius potentiae sunt vegetativum, sensitivum et
intellectivum; dicimus, quod anima hominis, quae omnes has potentias
animae sustinet, a Deo creatur, quamvis per operationem naturalis
agentis fiat ut corpus organizatum actu perficiatur per potentias, quae
sunt corporalium partium actus.
Ad primum ergo dicendum, quod anima vegetabilis et sensibilis non sunt
substantiae viventes sicut nec subsistentes, sed sunt principia vivendi
et essendi; et iterum non oportet, si quid minus nobile sit a Deo
immediate, quod etiam quod est magis nobile: quia Deus, cum non
habeat limitatam virtutem nec agat necessitate naturae, potest agere et
nobiliora et minus nobilia secundum suam voluntatem, sicut immediate
produxit prima individua brutorum animalium, quibus tamen homines, qui
nunc generantur ex semine, nobiliores sunt.
Ad secundum dicendum, quod animae sensitivae non convenit per se
esse, nec fieri nec operari: nulla enim est actio animae in qua corpus
non communicet. Est enim duplex potentia motiva animae sensitivae:
una quae imperat, scilicet appetitiva, cuius actus constat, quod non
exercetur sine corpore, altera quae imperatur, quae affixa musculis et
nervis est principium mobilitatis in eis; sed ipsa distinctio partium
corporalium facit quod una pars animalis est movens et alia mota; et
ita possunt moveri ex se.
Alia quae sunt in contrarium, concedimus, nisi quantum pertinet ad
hominem, in cuius semine quamvis praecedat vegetativa et sensitiva
anima imperfecte, cum illis cessantibus introducatur per creationem
anima rationalis, quae perfecte continet quod in eis erat
imperfectionis. Nam secundum Avicennam in generatione animalis ex
semine interveniunt multae generationes et corruptiones.
|
|