|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod imperare sit actus rationis.
Quia philosophus dicit I Ethic.: ratio recte et ad optima
deprecatur, et obedit ei quod est continentis. Ergo imperare et
deprecari, et huiusmodi, videntur ad rationem pertinere.
Sed contra, imperare ad dominium pertinet. Sed nos sumus domini
nostrorum actuum per voluntatem. Ergo imperare est actus voluntatis.
Respondeo. Dicendum, quod in imperio duo concurrunt, quorum unum
est rationis, aliud voluntatis. Qui enim imperat aliquid, inclinat
ad faciendum, quod voluntatis est: ipsius enim est movere per modum
agentis; et iterum ordinat eum cui imperat, ad exequendum illud quod
imperatur: et hoc ad rationem pertinet, cuius est ordinare. Et si
duorum horum ordo consideretur, videtur primum esse inclinatio
voluntatis in aliquid per electionem; et postea in principio
executionis ordinatur per quos fieri debeat quod electum est. Et sic
imperium erit immediate actus rationis, sed voluntatis quasi primo
moventis.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|