|
Et videtur quod non.
1. Cum enim augmentum sit quaedam mutatio vel variatio; quod
secundum essentiam augetur, secundum essentiam variatur vel mutatur.
Sed quod mutatur vel variatur secundum essentiam, aut generatur aut
corrumpitur. Ergo, si caritas secundum essentiam augetur,
corrumpitur; non enim generatur, cum prius fuerit.
2. Praeterea, caritas non habet quantitatem nisi virtualem. Sed
virtus caritatis est ipsa essentia eius. Ergo quantitas caritatis est
essentia eius. Non ergo potest esse quod varietur quantitas caritatis
sine variatione essentiae eius; et sic, si augetur secundum suam
essentiam, oportet quod esse eius vel generetur vel corrumpatur.
Sed contra, praemium essentiale respondet ipsi essentiae caritatis.
Sed quidam proficiunt ad maius praemium essentiale. Ergo in eis
caritas secundum essentiam augetur.
Respondeo. Dicendum, quod caritas secundum suam essentiam augetur.
Sed notandum est, quod haec praepositio secundum varias habitudines
importat. Quandoque denotat subiectum, ut cum dicitur: iste est
albus secundum pedem; quia pes est subiectum albedinis. Quandoque
vero formam, ut cum dicitur: iste est coloratus secundum albedinem.
Cum ergo dicitur aliquid secundum hoc moveri, potest intelligi vel
subiectum vel forma. Cum enim dicitur: iste movetur secundum manum;
notatur subiectum motus. Cum vero dicitur: iste movetur secundum
locum; notatur id quod formaliter specificat motum. Sic ergo cum
dicimus caritatem secundum essentiam augeri, denotatur subiectum
augmenti, ut sit sensus: ipsa essentia caritatis augetur; sicut cum
dicimus: album augetur secundum essentiam suam; non autem designatur
forma specificans motum, ut sit sensus: augetur secundum essentiam,
idest augmentum eius est motus in esse vel in essentia. Et sic dicitur
augmentum esse secundum quantitatem. Et quamvis quantitas caritatis,
quae est virtus, sit idem quod essentia caritatis, non tamen oportet
quod essentia caritatis tollatur; quia etiam in augmento corporali ipsa
essentia quantitatis non tollitur, cum semper maneat dimensio
interminata; sed secundum diversas terminationes quas recipit, fit
mutatio de parvo in magnum, quae est augmentum: ita etiam ipsa virtus
caritatis non tollitur per essentiam suam, sed variatur terminatio
eius. Omnis autem forma recepta in aliquo subiecto, terminationem
recipit secundum capacitatem recipientis; unde quanto subiectum
caritatis magis disponitur ad caritatem, scilicet ad congregationem sui
ad Deum, tanto maiorem participat caritatem. Et sic caritas secundum
suam essentiam augeri dicitur.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|