|
Et videtur quod non.
Deus enim potest facere aliquid maius omni eo quod facit: quia eius
potentiam non adaequat opus, ut dicit Hugo de sancto Victore. Sed
infinito in actu non potest esse aliquid maius. Ergo non potest esse
quod faciat infinitum in actu.
Sed contra, Deus potest plus facere quam homo possit dicere vel
cogitare, secundum illud Lucae I, 37: non erit impossibile apud
Deum omne verbum. Sed homo potest dicere esse infinitum in actu, et
etiam cogitare; cum quidam philosophi hoc posuerint, ut patet in
III Physic. Ergo Deus potest facere infinitum in actu.
Respondeo. Dicendum, quod cum dicitur Deum non posse aliquid
facere, hoc non est propter defectum divinae potentiae, sed propter
incompossibilitatem quae importatur in facto. Quod quidem contingit
dupliciter. Uno modo quia repugnat facto in quantum est factum; sicut
dicimus Deum non posse facere aliquam creaturam quae se in esse
conservet: quia ex hoc ipso quod res aliqua ponitur habere superiorem,
ponitur etiam indigere conservatore; cum idem sit causa essendi rem,
et conservans rem in esse. Alio modo quia repugnat huic facto in
quantum est hoc factum, sicut si dicamus, Deum non posse facere equum
rationalem esse. Esse enim rationale, quamvis non repugnet facto in
quantum est factum, tamen hoc factum, scilicet esse rationale,
repugnat omni equo in quantum est equus, in cuius definitione cadit
irrationale. Quidam autem dicunt, quod Deus non potest facere esse
infinitum in actu, quia esse infinitum repugnat facto in quantum est
factum. Est enim contra rationem creaturae ut creatorem adaequet:
quod oportet ponere, si esset aliqua creatura infinita: infinitum enim
infinito maius non est. Sed illud non videtur rationabiliter dici.
Nihil enim prohibet, illud quod est infinitum per unum modum,
superari ab eo quod est infinitum pluribus modis; sicut si esset
aliquod corpus infinitum secundum longitudinem, finitum vero
latitudine, esset minus corpore longitudine et latitudine infinito.
Dato autem quod Deus faceret aliquod corpus infinitum actu, corpus
quidem hoc esset infinitum quantitate dimensiva, sed de necessitate
haberet naturam speciei terminatam, et esset limitatum, ex hoc ipso
quod esset res naturalis; unde non esset aequale Deo, cuius esse et
essentia est modis omnibus infinita. Alii vero dixerunt, quod esse
infinitum in actu secundum aliquem modum non repugnat facto in quantum
factum, neque huic facto in quantum est hoc factum, quod est ens in
actu; aliquo vero modo repugnat enti in actu esse infinitum. Et haec
est opinio Algazelis. Distinguit enim duplex infinitum: scilicet
infinitum per se, et infinitum per accidens. Cuius distinctionis
intellectus hinc accipi potest; quod cum infinitum principaliter in
quantitate inveniatur, ut dicitur in I Physic.: si quantitas, in
qua infinitum consistit, habeat talem multitudinem cuius unaquaeque
pars ab altera dependeat, et certum ordinem habeat, ita quod
unaquaeque pars illius multitudinis requiratur per se; tunc infinitum
in tali quantitate consistens dicetur infinitum per se: sicut patet in
hoc quod baculus movetur a manu, manus a lacertis et nervis, qui
moventur ab anima: quod si in infinitum procedunt, ut scilicet anima
ab alio moveatur, et sic deinceps, in infinitum, vel baculus aliquid
aliud moveat, et sic deinceps, in infinitum, erit multitudo istorum
moventium et motorum per se infinita. Si vero quantitas in qua
consistit infinitum, resultet ex aliquibus pluribus, qui eumdem
ordinem servent, et quorum numerus non requiritur nisi per accidens;
tunc erit infinitum per accidens: sicut si aliquis faber cultellum
faciat, ad cuius constitutionem multis martellis indigeat, ex hoc quod
unus post alium frangitur, et unus succedit in locum alterius eiusdem
ordinem tenens; si talis multitudo in infinitum excrescat, dicetur
infinitum per accidens, et non per se: accidit enim fabrili operi
martellorum infinita multitudo, cum per unum martellum, si duraret,
aequaliter posset expleri sicut per infinitos. Dicunt ergo, quod
infinitum per se repugnat ei quod est esse in actu, eo quod oportet in
his quae per se ordinem habent, compleri postremum, nisi per
comparationem quodammodo omnium priorum; et sic ad unum constituendum
requiretur infinitorum ordinata influentia, si esset aliquid infinitum
per se; et ita numquam posset compleri, cum infinita non sit
transire. Sed infinitum per accidens, secundum eos, non repugnat ei
quod est esse in actu, cum una pars multitudinis ab altera non
dependeat: unde secundum hoc nihil prohibet esse infinitum in actu;
sicut Algazel dicit in sua Metaph., animas rationales hominum
defunctorum esse infinitas in actu, eo quod ponit generationem hominum
ab aeterno fuisse, et animas post mortem corporum remanere. Et
secundum hanc opinionem Deus posset facere infinita, vel infinitum in
actu, etiam si non inveniatur in natura infinitum in actu. Sed e
contra Commentator, V Metaph., dicit, quod in actu esse non
potest neque infinitum per se, neque infinitum per accidens; in
potentia vero invenitur infinitum per accidens, sed non infinitum per
se. Et sic secundum eum, esse infinitum omnino repugnat ei quod est
esse in actu; et hoc verius esse videtur. Non enim potest esse actu
in rerum natura aliquid non specificatum, ad diversas species
indifferenter se habens. Quamvis enim intellectus concipiat animal non
specificatum rationali vel irrationali differentia, non tamen potest
esse actu animal quod non sit rationale vel irrationale; unde,
secundum philosophum, non est in genere quod non est in aliqua eius
specie. Unaquaeque vero quantitas specificatur per certam
terminationem quantitatis; sicut multitudinis specie sunt duo et tria,
et sic de aliis; et magnitudinis species sunt bicubitum et tricubitum,
et huiusmodi: vel secundum aliquam determinatam mensuram: unde
impossibile est sic inveniri aliquam quantitatem in actu quae non sit
propriis terminis limitata. Cum autem infinitum congruat quantitati,
et dicatur infinitum per termini remotionem, impossibile erit infinitum
esse in actu; propter quod dicit philosophus in III Physic., quod
infinitum est sicut materia nondum specificata, sed sub privatione
existens; et quod se habet magis in ratione partis et contenti, quam
totius et continentis. Et ideo, sicut Deus non potest facere equum
rationalem, ita non potest facere ens actu esse infinitum.
Unde primum concedimus, quia verum concludit, quamvis non recte
concludat; eo quod si ponatur Deum facere aliquid infinitum secundum
unum modum, adhuc potest aliquid infinitum facere in alio ordine,
sicut si posset facere infinitos leones: infinito enim non est aliquid
maius in illo ordine quo est infinitum, sed secundum alium ordinem
nihil prohibet aliquid esse aliud maius infinito: sicut numeri pares
sunt infiniti; et tamen numeri pares et impares simul accepti sunt
plures numeris paribus.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod verbum
intellectus non solum dicitur quod profertur, sed quod mente
concipitur: quod autem sibi ipsi est repugnans, mente concipi non
potest, quia nullus potest intelligere contradictoria esse simul vera,
ut probatur in IV Metaph. Unde, cum esse infinitum repugnet ei
quod est esse actu, hoc non est verbum, unde non est infinitum in
actu; et ideo non sequitur quod sit Deo possibile. Philosophi autem
qui posuerunt infinitum esse in actu, propriam vocem ignoraverunt.
|
|