|
Circa primum sic proceditur: videtur quod Petrus negando Christum
non peccavit mortaliter.
1. Dicit enim quaedam Glossa, quod peccavit per surreptionem. Sed
peccatum per surreptionem est veniale, et non mortale; unde primi
motus, qui per surreptionem fiunt, sunt peccata venialia. Ergo
peccavit tantum venialiter.
2. Praeterea, Bernardus dicit in Lib. de dilectione domini, quod
in Petro caritas fuit sopita, non extincta. Sed per peccatum mortale
caritas extinguitur. Ergo Petrus non peccavit mortaliter.
Sed contra, est quod Gregorius dicit in Moral. quod Petrus ab
ipsis faucibus Diaboli eripitur. Sed in faucibus Diaboli non est
aliquis nisi per peccatum mortale. Ergo Petrus peccavit mortaliter.
Respondeo. Dicendum, quod absque dubio Petrus peccavit mortaliter
negando Christum; quod quidem patet ex duobus. Primo, quia negavit
fidem in loco ubi periclitabatur, et eius confessio requirebatur: ore
enim confessio fit ad salutem, ut dicitur ad Rom. X, 10; in quo
videtur quod sit de necessitate salutis confessio fidei in casu
praedicto; et sic praecipue mendacium in his quae fidei sunt, est
perniciosissimum, secundum Augustinum in Lib. de mendacio.
Secundo, quia defectui confessionis et mendacio addidit periurium et
blasphemiam; quia, ut dicitur Matth. XXVI, 74, coepit
detestari et iurare quia non novisset hominem, quae constat esse gravia
peccata. Unde Glossa dicit ibidem: tertio coepit detestari et iurare
quia non novisset hominem; quia perseverare in peccato dat incrementum
scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora.
Ad primum ergo dicendum, quod surreptio dupliciter accipitur. Uno
modo secundum quod opponitur deliberationi: et sic primi motus dicuntur
esse surreptitii; et sic Petrus ex surreptione non peccavit. Alio
modo secundum quod opponitur electioni: et sic Petrus ex surreptione
peccavit, quia non peccavit ex electione quasi ex certa malitia, sed
ex passione timoris. Talis autem surreptio non excusat a mortali;
sicut patet in incontinente, qui fornicatur motus concupiscentia, cum
tamen haberet propositum continendi.
Ad secundum dicendum, quod Bernardus improprie loquitur; et eius
verbum, ut verificetur, est intelligendum de quadam dilectione
familiaritatis quam Petrus ad Christum conceperat, quae in eo mansit
etiam post negationem. Vel si intelligatur de caritate gratuita,
intelligendum est, quod non fuit extincta secundum praedestinationem
divinam quae eius poenitentiam praeparabat, quamvis esset in se
extincta secundum actum.
|
|