|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod habere plures praebendas sine
cura animarum, absque dispensatione, sit peccatum mortale.
1. Quicumque enim facit contra statutum Concilii, peccat
mortaliter. Sed qui habet plures praebendas, facit contra statutum
Concilii generalis. Ergo peccat mortaliter. Probatio mediae.
Dist. 7 dicitur in quodam decreto Urbani Papae: omnino aliquem in
duabus Ecclesiis titulari non liceat; sed unusquisque in qua titulatus
est, in ea tantum canonicus habeatur. Licet enim episcopus
dispositione unus diversis praeesse possit Ecclesiis, canonicus tamen
praebendarius nisi unius Ecclesiae, in qua conscriptus est, esse non
debet.
2. Praeterea, XIV, quaest. 1, dicit quoddam decretum septimae
synodi: clericus ab instanti tempore in duabus non connumeretur
Ecclesiis; negotiationis enim est hoc, et turpis lucri commodum, et
ab ecclesiastica consuetudine penitus alienum; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, Chrysostomus dicit: quod tenebra erubuit, lumen
erubescat: quod figurae non fuit concessum, rei reor esse illicitum.
Figurae autem non fuit concessum, quod inter Levitas qui capiebat in
Bethlehem, caperet in Ierusalem. Ergo, cum perfectiores esse
debeamus, qui capit in Tyro, non capit in Damasco.
4. Praeterea, Bernardus dicit: qui non unus sed plures est in
beneficiis, non unus sed plures erit in suppliciis. Sed qui habet
plures praebendas, plures est in beneficiis. Ergo plures erit in
suppliciis; et sic gravissime peccat.
5. Praeterea, quicumque committit se discrimini et periculo peccati
mortalis, peccat mortaliter. Ipse est huiusmodi, quia recipiendo
plures praebendas iurat statuta utriusque Ecclesiae, in quibus
praebendatur, quae aliquando non possunt simul servari; utpote si
eodem tempore vocetur ad electionem in utraque Ecclesia, vel ad aliqua
Ecclesiae negotia peragenda; et praecipue si sit causa inter duas
Ecclesias, cum utrique teneatur. Ergo videtur quod peccet
mortaliter.
1. Sed contra. Est, quia illud quod vergit in commune periculum,
non est ab Ecclesia sustinendum. Sed Ecclesia sustinet ut aliqui
communiter habeant duas praebendas. Ergo in hoc non est periculum
peccati mortalis.
2. Praeterea, licitum est alicui patrimonium habenti praebendam
accipere. Sed maior est convenientia inter ecclesiastica beneficia
quam inter patrimonium et praebendam. Ergo etiam licet habenti unam
praebendam, accipere aliam.
Respondeo. Dicendum, quod omnis quaestio in qua de mortali peccato
quaeritur, nisi expresse veritas habeatur, periculose determinatur;
quia error quo non creditur esse peccatum mortale, quod est peccatum
mortale, conscientiam non excusat a toto, licet forte a tanto. Error
vero quo creditur esse mortale quod non est mortale, ex conscientia
ligat ad peccatum mortale. Praecipue autem periculosum est, ubi
veritas ambigua est; quod in hac quaestione accidit. Cum enim haec
quaestio ad theologos pertineat, inquantum dependet ex iure divino vel
iure naturali; et ad iuristas, inquantum dependet ex iure positivo;
inveniuntur in ea theologi theologis et iuristae iuristis contrarie
sentire. In iure namque divino non invenitur determinata expresse,
cum in sacra Scriptura expressa mentio de ea non fiat, quamvis ad eam
argumenta ex aliquibus auctoritatibus Scripturae forte adduci possint,
quae tamen non lucide veritatem ostendunt. Determinando vero eam
secundum ius naturale, sic videtur ad praesens de ea dicendum: quod
actionum humanarum multiplex est differentia. Quaedam enim sunt quae
habent deformitatem inseparabiliter annexam, ut fornicatio,
adulterium, et alia huiusmodi, quae nullo modo bene fieri possunt.
De numero talium non est habere plures praebendas; alias in nullo casu
dispensationem recipere posset: quod nullus dicit. Quaedam vero sunt
actiones quae de se indifferentes sunt ad bonum vel malum, ut levare
festucam de terra, vel aliquid huiusmodi; inter quarum numerum quidam
computant habere plures praebendas, dicentes: ita licitum est habere
plures praebendas, sicut habere plura poma. Sed hoc non videtur esse
verum, cum hoc quod est habere plures praebendas, plurimas in se
inordinationes contineat; utpote quia non est possibile aliquem in
pluribus Ecclesiis deservire, in quibus est praebendatus: cum
praebendae videantur esse ordinatae quasi quaedam stipendia Deo ibidem
ministrantium. Sequitur etiam diminutio cultus divini, dum unus loco
plurium instituitur. Sequitur etiam in aliquibus defraudatio
voluntatum testatorum, qui ad hoc aliqua bona Ecclesiis contulerunt,
ut certus numerus Deo deservientium ibi esset. Sequitur etiam
inaequalitas; dum unus pluribus beneficiis abundat, et alius nec unum
habere potest; et multa alia huiusmodi, quae de facili patent. Unde
non potest contineri inter indifferentes actiones; et multo minus inter
eas quae sunt secundum se bonae, ut dare eleemosynam, et huiusmodi.
Sunt vero quaedam actiones quae absolute consideratae, deformitatem
vel inordinationem quamdam important, quae tamen aliquibus
circumstantiis advenientibus bonae efficiuntur; sicut occidere hominem
vel percutere, in se deformitatem quamdam importat, sed si addatur,
occidere malefactorem propter iustitiam, vel percutere delinquentem
causa disciplinae, non erit peccatum, sed virtuosum. In numero harum
actionum videtur esse habere plures praebendas. Quamvis enim aliquas
inordinationes contineat; tamen aliae circumstantiae possunt
supervenire ita honestantes actum, quod praedictae inordinationes
totaliter evacuantur; utputa si sit necessitas in pluribus Ecclesiis
eius obsequio, et possit plus servire Ecclesiae vel tantumdem absens
quam alius praesens, et si qua alia sunt huiusmodi. Et tunc, istis
conditionibus supervenientibus, cum recta intentione, non erit
peccatum, etiam nulla dispensatione interveniente, si consideretur
tantum ius naturale: quia dispensatio ad ius naturale non pertinet,
sed solum ad positivum. Si vero aliquis hac intentione plura beneficia
habeat, ut sit ditior, ut lautius vivat, et ut facilius ad
episcopatum perveniat in aliqua Ecclesiarum ubi est praebendatus, non
tolluntur praedictae deformitates, sed augentur: quia cum tali
intentione et unum beneficium habere, quod nullam inordinationem
importat, esset illicitum: et sic quidem esset dicendum secundum ius
naturale, etiam nullo iure positivo superveniente. Nunc autem certum
est per antiqua iura hoc esse prohibitum. Patet etiam huic
prohibitioni consuetudinem esse contrariam, per quam quidam dicunt illa
iura esse abrogata. Nam per contrariam consuetudinem iura humana
abrogantur. Quidam vero dicunt, per hanc consuetudinem antiqua iura
non abrogari, eo quod quaedam decretalis ait: multa per patientiam
tolerantur: quae si in iudicium fuerint deducta, iustitia cogente
cassarentur. Et haec controversia iuristis est relinquenda; quamvis
hoc videatur esse probabile, quod quantum ad hoc quod iura illa antiqua
continent, ius naturale abrogari non possit per contrariam
consuetudinem, utpote irrationalem. Quantum autem ad hoc quod solum
de iure positivo continent, possunt esse abrogata; praecipue si
simulantes hanc contrariam consuetudinem, in quorum potestate est ius
positivum mutare, intendunt per talem dissimulationem antiqua iura
mutare. Si ergo antiqua iura, quae hoc prohibent, in suo robore
maneant, contraria consuetudine non obstante, certum est non posse
aliquem plures praebendas habere absque dispensatione, etiam illis
circumstantiis supervenientibus quae secundum considerationem iuris
naturalis actum poterant honestare. Si autem antiqua iura sunt per
consuetudinem abrogata, tunc praedictis circumstantiis
supervenientibus, etiam sine dispensatione licitum est plures
praebendas habere; sine quibus circumstantiis licitum non est,
quantumcumque dispensatio interveniat: eo quod dispensatio humana non
aufert ligamen iuris naturalis, sed solum ligamen iuris positivi, quod
per hominem statuitur, et per hominem dispensari potest.
Et ex his de facili potest patere responsio ad obiecta.
|
|