|
Et videtur quod aliqui possunt esse in Inferno de his qui sunt in
Ecclesia canonizati.
1. Nullus enim potest esse certus de statu alicuius, sicut ipsemet
de se: quia quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis, qui
est in ipso, ut dicitur I Cor. II, 11. Sed homo non potest
esse certus de seipso, utrum sit in statu salutis: dicitur enim
Eccle. IX, 1: nemo scit, utrum sit dignus odio vel amore. Ergo
multo minus Papa scit: ergo potest in canonizando errare.
2. Praeterea, quicumque in iudicando innititur medio fallibili,
potest errare. Sed Ecclesia in canonizando sanctos innititur
testimonio humano, cum inquirat per testes de vita et miraculis.
Ergo, cum testimonium hominum sit fallibile, videtur quod Ecclesia
in canonizando sanctos possit errare.
1. Sed contra. In Ecclesia non potest esse error damnabilis. Sed
hic esset error damnabilis, si veneraretur tamquam sanctus qui fuit
peccator, quia aliqui scientes peccata eius, crederent hoc esse
falsum; et si ita contigerit, possent ad errorem perduci. Ergo
Ecclesia in talibus errare non potest.
2. Praeterea, Augustinus dicit in epistola ad Hieronymum, quod si
in Scriptura canonica aliquod mendacium admittatur, nutabit fides
nostra, quae ex Scriptura canonica dependet. Sed sicut tenemur
credere illud quod est in sacra Scriptura, ita illud quod est
communiter per Ecclesiam determinatum: unde haereticus iudicatur qui
sentit contra determinationem Conciliorum. Ergo commune iudicium
Ecclesiae erroneum esse non potest; et sic idem quod prius.
Respondeo. Dicendum, quod aliquid potest iudicari possibile secundum
se consideratum, quod relatum ad aliquid extrinsecum, impossibile
invenitur. Dico ergo, quod iudicium eorum qui praesunt Ecclesiae,
potest errare in quibuslibet, si personae eorum tantum respiciantur.
Si vero consideretur divina providentia, quae Ecclesiam suam spiritu
sancto dirigit ut non erret, sicut ipse promisit, Ioann. X, quod
spiritus adveniens doceret omnem veritatem, de necessariis scilicet ad
salutem; certum est quod iudicium Ecclesiae universalis errare in his
quae ad fidem pertinent, impossibile est. Unde magis est standum
sententiae Papae, ad quem pertinet determinare de fide, quam in
iudicio profert, quam quorumlibet sapientum hominum in Scripturis
opinioni; cum Caiphas, quamvis nequam, tamen quia pontifex, legatur
etiam inscius prophetasse, Ioann. XI, v. 51. In aliis vero
sententiis quae ad particularia facta pertinent, ut cum agitur de
possessionibus, vel de criminibus, vel de huiusmodi, possibile est
iudicium Ecclesiae errare propter falsos testes. Canonizatio vero
sanctorum medium est inter haec duo. Quia tamen honor quem sanctis
exhibemus, quaedam professio fidei est, qua sanctorum gloriam
credimus, pie credendum est, quod nec etiam in his iudicium Ecclesiae
errare possit.
Ad primum ergo dicendum, quod pontifex, cuius est canonizare
sanctos, potest certificari de statu alicuius per inquisitionem vitae
et attestationem miraculorum; et praecipue per instinctum spiritus
sancti, qui omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
Ad secundum dicendum, quod divina providentia praeservat Ecclesiam ne
in talibus per fallibile testimonium hominum fallatur.
|
|