|
Ad primum sic proceditur: videtur quod in Christo sint plures
hypostases.
1. Unio enim animae ad corpus praesupponitur ad assumptionem; quia
Christus humanitatem sive humanam naturam assumpsit, quae, cum sit
forma totius, dicit aliquid compositum ex anima et corpore. Sed anima
et corpus unita faciunt hypostasim hominis. Ergo hypostasis in humana
natura praeintelligitur assumptioni. Sed omne quod praeintelligitur
assumptioni, potest dici esse assumptum. Ergo hypostasis verbi
assumpsit hypostasim hominis; et sic sunt duae hypostases in Christo.
2. Praeterea, corpus quod praeintelligitur assumptioni, est
assumptibile. Sed corpus non est assumptibile nisi ut unitum animae
rationali: non enim dicitur corpus inanimatum esse assumptibile. Ergo
unio animae et corporis praeintelligitur ad assumptionem humanae
naturae; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, medium unionis praesupponitur ad unionem. Sed gratia
est medium unionis humanae naturae ad divinam personam, unde dicitur
gratia unionis. Ergo praesupponitur ad unionem. Gratia autem non
potest intelligi nisi in anima; anima autem non intelligitur esse
antequam corpori uniatur: quia creando infunditur, et infundendo
creatur. Ergo oportet praeintelligi unionem animae cum corpore, ad
unionem humanae naturae cum divina; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, humanitas est quaedam forma substantialis. Omnis
autem forma substantialis requirit aliquid quod per ipsam informetur.
Non autem potest dici quod hypostasis vel suppositum aeternum
informetur per aliquam formam creatam. Ergo oportet in Christo ponere
aliquod suppositum vel hypostasim creatam, quae humanitate informetur;
et sic in Christo erunt duae hypostases: hypostasis scilicet verbi,
et hypostasis hominis.
1. Sed contra. Ea quae sunt ad invicem disparata, non praedicantur
de se invicem, nisi per hoc quod conveniunt in uno supposito; sicut
dicimus quod album est dulce, propter unitatem subiecti. Sed divina
natura et humana sunt naturae penitus disparatae; praedicantur autem de
se invicem in concreto; dicimus enim, Deus est homo, et homo est
Deus. Ergo est ibi unum suppositum tantum, et una hypostasis.
2. Si dicatur, quod praedicatur de se invicem propter hoc quod
conveniunt in una persona, non per hoc quod conveniunt in uno
supposito, vel hypostasi una, sicut dicimus, album est dulce;
contra: persona non addit supra hypostasim vel suppositum nisi aliquod
accidens, scilicet proprietatem ad dignitatem pertinentem. Si ergo in
Christo esset una persona, et non unum suppositum vel hypostasis,
divina natura et humana essent in ipso unitae solum in accidente; quod
falsum est.
Respondeo. Dicendum, quod secundum opinionem secundam, quam
Magister dist. 6 Lib. III sententiarum ponit, quae est communis
opinio modernorum, et aliis multo verior et securior, in Christo est
unum suppositum tantum, et una tantum hypostasis, sicut et persona
una. Oportet namque nos secundum doctrinam fidei ponere unam rem
subsistentem in duabus naturis, divina scilicet, et humana: alias non
posset dici, quod unus esset dominus Iesus Christus secundum
sententiam apostoli I ad Cor. VIII, 6. Unde et Nestorius
fuit damnatus propter hoc quod Christum praesumpsit dividere, duas
introducens personas. Illud autem quod est subsistens in natura, est
aliquod individuum et singulare: unde unitas Christi, in qua duae
naturae uniuntur, attribuenda est alicui nomini per quod singularitas
designetur. Nominum autem quae singularitatem designant, quaedam
significant singulare in quolibet genere entis, sicut hoc nomen
singulare et particulare et individuum, quia haec albedo est quoddam
singulare et particulare et individuum; nam universale et particulare
circumeunt omne genus. Quaedam vero significant singulare solum in
genere substantiae; sicut hoc nomen hypostasis, quod significat
individuam substantiam; et hoc nomen persona, quod significat
substantiam individuam rationalis naturae: et similiter hoc nomen
suppositum vel res naturae; quorum nullum de hac albedine potest
praedicari, quamvis haec albedo sit singularis; eo quod unumquodque
eorum significat aliquid ut subsistens, accidentia vero non
subsistunt. Partes vero substantiarum quamvis sint de natura
subsistentium, non tamen per se subsistunt, sed in alio sunt; unde
etiam praedicta nomina de partibus substantiarum non dicuntur: non enim
dicimus quod haec manus sit hypostasis vel persona, vel suppositum,
vel res naturae, quamvis possit dici quod sit quoddam individuum, vel
particulare, vel singulare, quae nomina de accidentibus dicebantur.
Non autem potest dici quod humana natura in Christo, vel aliqua pars
eius, sit per se subsistens: hoc enim unioni repugnaret; nisi
poneremus unionem secundum quid et non simpliciter: sicut uniuntur
lapides in acervo, vel duo homines per effectum amoris, vel per
aliquam imitationis similitudinem: quae omnia dicimus esse unum
secundum quid, et non simpliciter. Quod enim est simpliciter unum et
per se subsistens, nihil continet actu per subsistens, sed forte in
potentia. Unde servata veritate unionis naturarum in Christo,
oportet ponere sicut unam personam, ita unam hypostasim, et unum
suppositum, et unam rem duarum naturarum. Sed ipsam humanam naturam
in Christo nihil prohibet dicere esse quoddam individuum, aut
singulare, aut particulare; et similiter quaslibet partes humanae
naturae, ut manus et pedes et ossa, quorum quodlibet est quoddam
individuum: non tamen quod de toto praedicetur, quia nullum eorum est
individuum per se subsistens. Sed individuum per se subsistens, vel
singulare, vel particulare, quod praedicatur de Christo, est unum
tantum. Unde possumus dicere, in Christo esse plura individua, vel
singularia, vel particularia: non autem possumus dicere, Christum
esse plura individua vel singularia vel particularia. Sed plures
hypostases vel supposita non possumus dicere in Christo esse.
Ad primum ergo dicendum, quod ex unione animae et corporis
constituitur et homo et humanitas: quae quidem duo hoc modo differunt:
quod humanitas significatur per modum partis, eo quod humanitas dicitur
qua homo est homo, et sic praecise significat essentialia principia
speciei, per quae hoc individuum in tali specie collocatur; unde se
habet per modum partis, cum praeter huiusmodi principia multa alia in
rebus naturae inveniantur. Sed homo significatur per modum totius:
homo enim dicitur habens humanitatem, vel subsistens in humanitate,
sine praecisione quorumcumque aliorum supervenientium essentialibus
principiis speciei; quia per hoc quod dico: habens humanitatem; non
praeciditur, qui habet colorem, et quantitatem, et alia huiusmodi.
Secundum ergo secundam opinionem praedictam, unioni humanae naturae ad
divinam praesupponitur unio animae et corporis secundum quod constituit
humanitatem, non secundum quod constituit hominem. Illud enim quod in
Christo est constitutum ex anima et corpore tantum, quod unioni
praesupponitur, non est totum quod per se subsistit, sed aliquid
eius; et ideo non potest signari ut homo, sed ut humanitas. Unde
oportet dicere, quod in ipsa unione humanae naturae ad divinam quasi in
termino assumptionis, intelligatur primo in Christo ratio hominis,
quia tunc primo intelligitur ut res per se subsistens completa. Et in
hoc differt ab aliis duabus opinionibus. Nam prima opinio ponit, quod
unio animae ad carnem praesupponitur secundum intellectum assumptioni
humanae naturae, non secundum solum hoc quod constituit humanitatem,
sed etiam secundum quod constituit hominem; dicit enim hominem esse
assumptum. Tertia vero opinio ponit, quod nec etiam in termino
assumptionis intelligitur anima corpori unita, nec ad constituendum
hominem, nec ad constituendam humanam naturam; dicit enim humanam
naturam sumi multipliciter, idest pro partibus eius, scilicet anima et
corpore, cum dicamus, humanam naturam assumptam a verbo: unde patet
quod nec vere dicit Christum esse hominem, nec vere ponit humanam
naturam in Christo: et ideo est tamquam haeretica condemnata.
Ad secundum dicendum, quod corpus unitum animae praeintelligitur
assumptioni humanae naturae: unitum autem dico unione constituente
humanitatem, non autem unione constituente hominem.
Ad tertium dicendum, quod gratia habitualis non intelligitur ut medium
unionis, quod secundum intellectum praecedit unionem: nec est medium
quod causet unionem vel unibilitatem: sed medium quod facit ad
congruitatem unionis, sicut decora vestis facit ad congruitatem
coniunctionis matrimonialis. Et similiter scientia et omnes aliae
perfectiones Christi possent dici medium unionis; et pro tanto gratia
habitualis Christi potest dici gratia unionis. Verius tamen puto,
quod gratia unionis dicatur vel ipsa gratuita Dei voluntas, quae
gratis, nullis meritis praecedentibus, unionem fecit; vel potius
ipsum donum gratis datum humanae naturae, quod est esse in divina
persona. Si tamen anima unita corpori praeintelligitur ad
assumptionem, solvendum est ut prius.
Ad quartum dicendum, quod humanitas non est forma partis quae dicatur
forma quia informet aliquam materiam vel subiectum; sed dicitur forma
totius, in qua suppositum naturae subsistit; unde non oportet ponere
quod hypostasis increata informetur humanitate, sed quod subsistit in
ea.
|
|