|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod in Christo non sit unum
tantum esse.
1. Vivere enim, secundum philosophum in II de anima, viventibus
est esse. Sed in Christo non est tantum unum vivere, cum duplex sit
in eo vita: creata scilicet vita, qua vivit corpus per animam, quae
morte privatur; et vita increata, qua vivit per seipsum. Ergo nec in
Christo est tantum unum esse.
2. Praeterea, sicut esse est suppositi, ita et operatio. Sed
unitas suppositi non facit quin in Christo sint plures operationes.
Ergo nec faciet quod in Christo sit tantum unum esse.
3. Praeterea, generatio est mutatio ad esse. Sed in Christo est
quaedam generatio temporalis, de qua Matth. I, 18: Christi
autem generatio sic erat: quae non potest terminari ad esse aeternum.
Ergo terminatur ad aliquod esse temporale et creatum. Ergo in
Christo est duplex esse, cum in ipso maxime sit esse increatum.
4. Praeterea, unicuique est attribuendum esse de quo convenienter
quaeri potest an est. Sed de humana natura potest quaeri an est.
Ergo humana natura habet esse proprium in Christo; et sic est in eo
duplex esse, cum etiam humana natura suum esse habeat.
Sed contra, quaecumque sunt distincta secundum esse, sunt in
supposito distincta. Sed in Christo est unum tantum suppositum.
Ergo et unum tantum esse.
Respondeo. Dicendum, quod esse, dupliciter dicitur, ut patet per
philosophum in V Metaph., et in quadam Glossa Origenis super
principium Ioan. Uno modo, secundum quod est copula verbalis
significans compositionem cuiuslibet enuntiationis quam anima facit:
unde hoc esse non est aliquid in rerum natura, sed tantum in actu
animae componentis et dividentis. Et sic esse attribuitur omni ei de
quo potest propositio formari, sive sit ens, sive privatio entis;
dicimus enim caecitatem esse. Alio modo esse dicitur actus entis in
quantum est ens, idest quo denominatur aliquid ens actu in rerum
natura. Et sic esse non attribuitur nisi rebus ipsis quae in decem
generibus continentur; unde ens a tali esse dictum per decem genera
dividitur. Sed hoc esse attribuitur alicui dupliciter. Uno modo ut
sicut ei quod proprie et vere habet esse vel est. Et sic attribuitur
soli substantiae per se subsistenti: unde quod vere est, dicitur
substantia in I Physic. Omnia vero quae non per se subsistunt, sed
in alio et cum alio, sive sint accidentia sive formae substantiales aut
quaelibet partes, non habent esse ita ut ipsa vere sint, sed
attribuitur eis esse alio modo, idest ut quo aliquid est; sicut albedo
dicitur esse, non quia ipsa in se subsistat, sed quia ea aliquid habet
esse album. Esse ergo proprie et vere non attribuitur nisi rei per se
subsistenti. Huic autem attribuitur esse duplex. Unum scilicet esse
resultans ex his ex quibus eius unitas integratur, quod proprium est
esse suppositi substantiale. Aliud esse est supposito attributum
praeter ea quae integrant ipsum, quod est esse superadditum, scilicet
accidentale; ut esse album attribuitur Socrati cum dicitur: Socrates
est albus. Quia ergo in Christo ponimus unam rem subsistentem
tantum, ad cuius integritatem concurrit etiam humanitas, quia unum
suppositum est utriusque naturae; ideo oportet dicere quod esse
substantiale, quod proprie attribuitur supposito, in Christo est unum
tantum; habet autem unitatem ex ipso supposito, et non ex naturis.
Si tamen ponatur humanitas a divinitate separari, tunc humanitas suum
esse habebit aliud ab esse divino. Non enim impediebat quin proprium
esse haberet nisi hoc quod non erat per se subsistens; sicut si arca
esset quoddam individuum naturale, ipsa tota non haberet nisi unum
esse; quaelibet tamen partium eius ab arca separata proprium esse
habebit. Et sic patet quod secundum opinionem secundam oportet dicere
quod in Christo est unum esse substantiale, secundum quod esse est
suppositi proprie, quamvis sit in eo multiplex esse accidentale.
Ad primum ergo dicendum, quod vivere dicit esse quoddam specificatum
per speciale essendi principium; et ideo diversitas vitae consequitur
diversitatem principiorum vivendi, sed magis respicit ad suppositum
subsistens.
Ad secundum dicendum, quod operatio suppositi non est de integritate
unitatis eius, sed consequitur eius unitatem; unde unius suppositi
invenimus multas operationes secundum diversa operationum principia,
quae supposito insunt: sicut homo aliud operatur lingua et manu; sed
esse est id in quo fundatur unitas suppositi: unde esse multiplex
praeiudicat unitati essendi.
Ad tertium dicendum, quod generatio temporalis terminatur non ad esse
suppositi aeterni, ut simpliciter per eam esse incipiat; sed quod
incipiat esse suppositum, habens illud esse suppositi humanae naturae.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de esse quod in actu
animae consistit; quia an est, etiam de caecitate quaeri potest.
|
|