|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod in Christo non sit tantum una
filiatio.
1. Multiplicata enim causa, multiplicatur effectus. Sed nativitas
est causa filiationis. Ergo cum in Christo sint duae nativitates,
erunt etiam duae filiationes.
2. Praeterea, impossibile est idem similiter manere et corrumpi.
Sed supposito quod beata virgo ante Christi mortem mortua fuisset,
corrupta esset filiatio qua filius matri dicebatur; maneret tamen
filiatio aeterna, qua diceretur filius patris. Ergo alia filiatione
dicitur Christus filius patris, et alia filius matris.
3. Sed diceres, quod est alius respectus, sed non alia filiatio.
Contra: filius est relativum secundum esse, et non tantum secundum
dici. Sed huiusmodi relativa, secundum philosophum in
praedicamentis, sunt quorum esse est ad aliud se habere. Ergo esse
filiationis est esse respectus quo refertur ad aliud, et ita, si sunt
plures respectus, sunt plures filiationes.
4. Praeterea, in relatione nihil invenitur nisi respectus et causa,
sive fundamentum respectus; sicut unitas quantitatis est fundamentum
relationis quae est aequalitas. Sed respectus sunt diversi, quibus
Christus refertur ad patrem et matrem: fundamenta etiam horum
respectuum, sive causae, sunt diversae, scilicet ipsae nativitates:
nam filiatio est relatio originis. Ergo sunt plures filiationes in
Christo.
Sed contra, filiatio est relatio personalis. Sed in Christo est una
tantum persona. Ergo una tantum filiatio.
Respondeo. Dicendum, quod in Christo est una tantum filiatio
secundum rem, quamvis sint plures respectus relativi secundum
rationem. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod in hoc differt ad
aliquid ab aliis generibus: quod alia genera ex propria sui ratione
habent quod aliquid sint; sicut quantitas ex hoc ipso quod est
quantitas, aliquid ponit; et similiter est de aliis; sed ad aliquid
ex propria sui generis ratione non habet quod ponat aliquid, sed ad
aliquid: unde inveniuntur quaedam ad aliquid quae nihil sunt in rerum
natura, sed in ratione tantum: quod in aliis generibus non contingit.
Et quamvis ad aliquid ex ratione sui generis non habeat quod ponat
aliquid, non tamen etiam habet ex ipsa generis ratione quod nihil
ponat, quia sic nulla relatio esset aliquid in rerum natura, unde ad
aliquid non esset unum de decem generibus. Habet autem relatio quod
sit aliquid reale, ex eo quod relationem causat. Cum enim in aliquo
invenitur aliquid reale, per quod ad alterum dependeat et comparetur,
tunc dicimus realiter comparari vel dependere vel referri; sicut
aequalitas relatio realis ponitur ex virtute quantitatis, quae
aequalitatem causat. Quia vero ex eodem res habet esse et unitatem,
ideo realis unitas relationis pensanda est ex ipso relationis fundamento
vel causa; ut quia una est quantitas, per quam pluribus sum aequalis,
in me non est nisi una relatio realis aequalitatis habens respectum ad
plures; similiter quia una nativitate ex patre et matre genitus fui,
una filiatione reali dicor filius utriusque, quamvis multiplicentur
respectus. Sed in Christo non possumus dicere unam causam esse
filiationis, secundum quod refertur ad patrem et matrem, cum sint duae
nativitates penitus disparatae: unde, si esset aliquid quod
filiationem temporalem posset recipere quasi subiectum, oporteret
ponere in Christo plures filiationes. Nunc autem filiatio est talis
relatio quae non potest habere pro subiecto nisi ipsum suppositum. In
Christo autem non est nisi suppositum aeternum, quod quidem non potest
esse subiectum alicuius temporalis relationis. Quaecumque enim
relationes temporales de aliquo aeterno dicuntur, sunt relationes
rationis, et non rei; unde filiatio qua Christus refertur ad matrem,
non est realis relatio, sed rationis tantum, sicut et ceterae quae
dicuntur de Deo ad creaturas. Non enim potest dici quod subiectum
filiationis sit suppositum aeternum actione humanae naturae, vel
alicuius partis eius, sicut dicitur suppositum mortis vel passionis;
quia sic ipsa humana natura vel pars eius esset primum subiectum
filiationis, et denominaretur per ipsam, sicut contingit et de aliis
accidentibus quae attribuuntur Christo ratione humanae naturae.
Filiatio vero nunquam denominat nisi ipsum suppositum, nec potest
aliud pro subiecto habere. Nihil tamen prohibet aliquas reales
relationes inesse Christo ad virginem, sicut cum dicimus: corpus
Christi est originatum ex virgine. Sed ista relatio non habet
rationem filiationis, nisi poneremus, secundum primam opinionem,
suppositum creatum esse aliud in Christo ab increato.
Ad primum ergo dicendum, quod ex nativitate temporali non innascitur
filiatio realis, sed rationis tantum, quamvis Christus realiter sit
filius virginis; sicut Deus realiter est dominus creaturae, quamvis
in eo dominium non sit relatio realis; dicitur enim realiter dominus
propter realem potestatem; et sic dicitur Christus realiter filius
virginis propter realem nativitatem.
Ad secundum dicendum, quod respectus relationis dependet ex termino ad
quem aliquid refertur; et ideo destructo termino, respectus aufertur.
Sed tamen filiatio realis ad patrem remanet in Christo, etiam
supposita morte matris.
Ad tertium dicendum, quod in illa philosophi descriptione esse ponitur
pro ratione essendi, secundum quod definitio dicitur realis secundum
genus, quod est esse; unde non oportet quod habeat esse relatio ex
respectu, sed ex causa respectus; ex respectu vero habet propriam
rationem generis vel speciei.
Ad quartum dicendum, quod quamvis sit respectus filiationis diversus,
et causa filiationis diversa, sed tamen filiationes non possunt esse
duae, ratione iam dicta.
|
|