|
Et videtur quod non.
1. Deus enim non potest facere contradictoria esse simul vera. Hoc
autem esset, si ab aliquo removeretur id quod est de sua definitione.
Cum ergo in definitione accidentis cadat esse in subiecto, quia
accidentis esse est inesse, videtur quod Deus non possit facere
accidens sine subiecto.
2. Praeterea, de eodem praedicatur definitio et definitum. Sed ens
per se est definitio vel descriptio substantiae. Si ergo in sacramento
altaris accidentia sunt per se non in subiecto, sequitur quod sint
substantiae; quod est absurdum.
3. Praeterea, ex accidentibus non potest generari substantia. Sed
videmus ex illis speciebus generari vermes et cineres, quae constat non
generari ex corpore Christi. Ergo accidentia non sunt ibi sine
subiecto.
4. Sed diceres, quod generantur miraculose. Sed contra:
miracula ordinantur ad aedificationem fidei. Sed est scandalum quod
vermes exinde generentur. Ergo non fit miraculose.
5. Praeterea, in sacramento altaris nihil debet esse inordinatum.
Sed contra, ordinem quem Deus rebus imposuit, est accidens esse sine
subiecto.
Sed contra, sensus non decipitur in proprio sensibili, secundum
philosophum in II de anima. Sed sensus iudicat ibi esse colorem, et
saporem, et alia huiusmodi. Ergo haec accidentia sunt vere ibi. Non
autem sunt in corpore Christi sicut in subiecto; nec iterum in aere,
cum neutrum sit natum affici talibus accidentibus. Ergo accidentia
sunt ibi sine subiecto.
Respondeo. Dicendum, quod accidentia sunt ibi sine subiecto: quod
qualiter esse possit, hinc considerandum est. Quia in omnibus causis
ordinatis, secundum philosophum in libro de causis, prima causa
vehementius imprimit in causatum causae secundae quam etiam causa
secunda; unde fit ut causa prima non retrahat operationem suam ab
effectu, etiam postquam causa secunda retraxit, ut dicitur, ibidem in
commento. Universalis autem causa et prima omnium entium Deus est,
non solum substantiarum, sed etiam accidentium (ipse enim est creator
substantiae et accidentis); sed etiam procedunt ex eo quodam ordine.
Nam mediantibus substantiae principiis accidentia producuntur: unde
secundum naturae ordinem accidentia a principiis substantiae dependent,
ut sine subiecto esse non possint. Tamen per hoc non excluditur quin
Deus quasi causa prima possit accidentia in esse servare, substantia
remota. Et per hunc modum accidentia miraculose sunt in sacramento
altaris sine subiecto, virtute scilicet divina ea tenente in esse.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur: accidentis esse est
inesse; vel qualitercumque ponatur subiectum in definitione
accidentis, intelligitur esse definitio per additionem, ut probatur in
VII Metaph. Et dicitur definitio per additionem, quando in
definitione ponitur aliquid quod est extra essentiam definiti, sicut
nasus ponitur in definitione simi. Hoc autem est propter naturalem
dependentiam accidentis a subiecto. Sed hoc non impediente, Deus
potest accidentia sine subiecto conservare. Nec tamen sequitur
contradictoria simul esse vera; quia subiectum non est de substantia
accidentis.
Ad secundum dicendum, quod secundum Avicennam in sua Metaph., esse
non potest poni in definitione alicuius generis et speciei, quia omnia
particularia uniuntur in definitione generis vel speciei, cum tamen
genus vel species non sit secundum unum esse in omnibus. Et ideo haec
non est vera definitio substantiae: substantia est quod per se est;
vel: accidens est quod est in alio. Sed est circumlocutio verae
descriptionis, quae talis intelligitur: substantia est res cuius
naturae debetur esse non in alio; accidens vero est res, cuius naturae
debetur esse in alio. Unde patet quod, quamvis accidens miraculose
sit non in subiecto, non tamen pertinet ad definitionem substantiae;
non enim per hoc eius naturae debetur esse non in alio; nec egreditur
definitionem accidentis, quia adhuc natura eius remanet talis ut ei
debeatur esse in alio.
Ad tertium dicendum, quod de his quae generantur ex speciebus, ut
vermibus vel cineribus, aut aliquibus huiusmodi, duae sunt opiniones
magis probabiles: quarum una est quae dicit, quod substantia panis
redit, ex qua possunt talia generari. Sed haec opinio videtur
improprietatem continere, propter duo, nisi debito modo intelligatur.
Primo, quia non potest esse quod iterum sit ibi substantia panis.
Aut enim poneretur ibi esse substantia panis iterato, speciebus
manentibus: et sic, cum corpus Christi tamdiu sit sub sacramento
quamdiu species manent, sequitur quod aliquando erit ibi simul corpus
Christi et substantia panis; quod non sustinet ratio. Aut hoc erit
destructis speciebus; et hoc iterum est inconveniens, ut substantia
panis sit sine propriis accidentibus panis. Secundo apparet
improprietas propter nomen reditus. Si enim aliquid est in alterum
conversum, non potest dici redire, nisi aliud reconvertatur in ipsum.
Substantia autem panis non est annihilata, sed transubstantiata in
corpus Christi. Unde non potest intelligi quod substantia panis
redeat, nisi corpus Christi revertatur in pane, quod est absurdum.
Unde, si debet ista opinio sustineri, intelligenda est per
substantiam panis materia panis; non quod redeat, quae prius erat,
sed quod, destructis speciebus, aliqua materia a Deo ibi provideatur
vel per creationem, vel quocumque alio modo, ex qua possint huiusmodi
corpora generari. Alia vero opinio est planior, ut dicatur quod illis
accidentibus sicut datum est per se subsistere divina virtute,
similiter datum est ut agant, et ex eis fiat quidquid fieret ex
substantia panis, vel quidquid ageret, si maneret; et hac virtute
nutriunt, et vermes vel cineres exinde generantur.
Ad quartum dicendum, quod miraculum ordinatur ad fidem, ne fides
scilicet depereat.
Ad quintum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse ordinatum
considerato ordine communi, cuius contrarium est ordinatum pro aliqua
causa speciali; et hoc modo, quamvis secundum ordinem communem recte
divinitus ordinatum sit ut accidens sit in subiecto; nihil tamen
prohibet etiam recte ordinatum esse ut in sacramento altaris accidens
sit sine subiecto, ut scilicet fides habeat meritum per latentiam
sacramenti.
|
|