|
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima quidquid intelligit,
intelligat in prima veritate.
1. Augustinus enim dicit in Lib. Confess.: si ambo videmus id
verum esse quod dico, ubi quaeso videmus? Non ego in te, nec tu in
me; sed ambo in ea quae supra nos est, incommutabili veritate. Et
sic omne verum quod anima cognoscit, in prima veritate videt.
2. Praeterea, verum addit supra ens manifestationem. Ergo prima
veritas est per quam omnia manifestantur. Sed id quo aliud
manifestatur, oportet esse maxime manifestum; sicut patet in
principiis demonstrationis, et de luce corporali, per quam visus
corpora videt. Ergo primo veritas est maxime omnibus mentibus
manifesta; et sic non solum per eam, sed in ea omnia cognoscuntur.
1. Sed contra. Multi de conclusionibus demonstrativis veram
cognitionem habent qui de prima veritate nihil considerant. Ergo non
omne verum in prima veritate cognoscitur.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Lib. Arb., quod
nullus de prima veritate iudicat, et nullus sine ea recte iudicat; et
ita, si de ea non iudicatur, non cognoscitur, nec alia in ea.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut dicit quaedam Glossa supra illud
Psal. XI, 1, diminutae sunt veritates, etc., ab una prima
veritate multae veritates in mentibus hominum resultant, sicut ab una
facie hominis resultant multae facies in speculo fracto. Haec autem
resultatio veritatis est quantum ad duo: scilicet quantum ad lumen
intellectuale, de quo in Psal. IV, 7: signatum est super nos
lumen vultus tui, domine; et quantum ad prima principia naturaliter
nota, sive sint complexa sive implexa. Nihil autem possumus veritatis
cognoscere nisi ex primis principiis, et ex lumine intellectuali; quae
veritatem manifestare non possunt, nisi secundum quod sunt similitudo
illius primae veritatis: quia ex hoc etiam habent quamdam
incommutabilitatem et infallibilitatem. Sic ergo in prima veritate
secundum suam essentiam non omnia videntur a nobis in statu viae, cum
nec ipsa per suam essentiam a viatoribus videatur; sed in ipsa ratione
suae imaginis, scilicet veritatis ab ea exemplatae, omnis veritas a
nobis cognoscitur. Et exinde est quod duo idem verum vident, in
quantum ab eadem prima veritate resultat exemplata veritas in mente
utriusque. Et ita intelligendum est dictum Augustini.
Et sic patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod operari aliqua, sive movere, dicitur
dupliciter. Uno modo sicut principio formali operationis vel motus;
et sic oportet quod motio moventis vel operatio operantis terminetur ad
id quod operatur: non enim ignis calefacit calorem quo calefacit.
Alio modo sicut instrumento; et sic motio moventis terminatur ad id
quod movet: sicut manus baculo movet lapidem, et baculum movet. Id
ergo quo cognoscimus sicut instrumento, oportet esse nobis primo
notum; et sic cognoscimus conclusiones per principia naturaliter nota,
ad quae comparatur intellectus agens sicut ad instrumenta, ut dicit
Commentator in III de anima. Sed id quo cognoscimus sicut forma
cognoscentis, non oportet esse notum: quia nec oculus videt lucem,
quae est in oculi compositione, neque speciem per quam videt. Et ita
etiam non est necessarium ut quicumque intelligit aliquid, intelligat
intellectum suum quo intelligit, vel lumen intellectuale. Sic ergo
veritas a prima veritate in mentibus nostris exemplata a nobis partim
cognoscitur ut de necessitate, ad hoc quod alia in ea cognoscantur,
scilicet quantum ad ipsa principia; et partim non de necessitate
cognoscitur, scilicet quantum ad ipsum intellectuale lumen. Ipsa vero
existens veritas a nobis per suam essentiam non videtur.
|
|