|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod anima separata actum
sensitivarum potentiarum habere possit.
1. Cassiodorus enim dicit in Lib. de anima, quod anima sine
corpore videt et audit, et reliquis sensibus viget.
2. Praeterea, Lucae XVI, 23 ss., quaedam dicuntur de divite
in Inferno sepulto quae sine actu sensuum esse non possunt. Sed
constat quod ibi erat tantum anima divitis sine corpore. Ergo anima
sine corpore operationem sensuum habere potest.
3. Praeterea, frustra est illa potentia quae non reducitur ad
actum. Sed in anima post mortem remanent potentiae sensitivae. Ergo
et actus sensuum.
Sed contra, sentire est operatio coniuncti. Ergo destructo
coniuncto, in anima separata remanere non possunt.
Respondeo. Dicendum, quod impossibile est in anima separata alicuius
potentiae sensitivae actum esse. Quod sic patet. Operatio namque
potentiae sensitivae eodem modo perficitur in homine et bruto; eodem
enim modo videt homo per oculum quo equus. Actus autem sensitivae
potentiae in bruto non est ipsius animae sensitivae per se, sed
mediante organo. Si enim per se haberet operationem anima sensitiva in
bruto, per se haberet subsistentiam; et sic esset incorruptibilis, ut
de anima rationali probatum est. Unde, cum sit hoc inconveniens,
impossibile est quod in bruto vel in homine potentia sensitiva habeat
aliquem actum proprium, sed omnis actus eius est coniuncti. Unde in
anima separata remanere non potest. Quidam tamen dicunt, animam
sensitivam habere duos actus: unum quem exercet organo mediante, qui
post mortem non manet; alium quem per seipsam agit, et hic manet post
mortem. Hoc autem videtur attestari opinioni Platonis de anima, qui
ponebat animam sensitivam movere seipsam, et sic movet corpus; et sic
illa operatio qua movebat seipsam, erat sibi propria; alia vero, qua
movebat corpus, erat coniuncti: et propter hoc Plato ponebat animas
etiam brutorum esse incorruptibiles: hoc enim de necessitate sequitur,
quod tamen isti non concedunt.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut operationes voluntatis propter
quamdam similitudinem nominantur nominibus passionum, quae sunt in
appetitu sensitivo; ita etiam intellectus operationes nominantur ab
operationibus sensuum propter similitudinem: et sic loquitur
Cassiodorus.
Ad secundum dicendum, quod illa verba quae dicuntur de divite,
oportet metaphorice intelligi, vel secundum rerum similitudines, et
non secundum res ipsas, ut Augustinus dicit.
Ad tertium dicendum, quod secundum quosdam, in anima separata non
manent potentiae sensitivae actu, sed in radice tantum. Si autem actu
maneant, non ideo frustra erunt, quamvis actibus careant: manent enim
ad naturae integritatem, sicut membra generationis in resurgentium
corporibus.
|
|