|
Ad primum sic proceditur: videtur quod ille cuius pater non potest
sustentari a filio nisi contrahendo accipiat dotem, unde patrem nutrire
possit, non teneatur contrahere ut patrem sustentet.
1. Cum enim caritas sit ordinata, plus aliquis tenetur sibi quam
patri. Sed laudabile esset, si aliquis propter virginitatem servandam
se morti exponeret. Ergo non tenetur aliquis pro servanda patris vita
matrimonium contrahere.
2. Praeterea, praeceptum non contrariatur consilio. Sed de
virginitate servanda est consilium, ut patet I ad Cor., VII,
25. Ergo per praeceptum de honoratione parentum non obligatur
aliquis ad hoc unde virginitatem perdat.
Sed contra, praeceptum affirmativum obligat pro loco et tempore. Sed
tempus de honoratione parentum est quando parentes indigent. Ergo tunc
obligatur aliquis ex tali praecepto. Et ita videtur quod teneatur
matrimonium contrahere, si alias patri subvenire non possit.
Respondeo. Dicendum, quod casus propositus non videtur esse de
facili possibilis. Vix enim contingere potest quod aliquis parentes
sustentare non possit absque matrimonii contractu, saltem manibus
operando, vel mendicando. Si tamen hoc contingeret, esset idem
iudicium de virginitate servanda in isto articulo, et de aliis
perfectionis operibus, sicut est introitus in religionem, de quo
quidam varie opinantur. Dicunt enim aliqui, quod si aliquis habet
patrem indigentem, debet ei dimittere, si quid habet, ad eius
sustentationem; et sic potest licite religionem intrare, parentum
curam patri caelesti committens, qui etiam aves pascit. Sed quia haec
opinio nimis videtur aspera, ideo melius videtur dicendum, quod aut
iste qui habet propositum intrandi religionem, videt se in saeculo non
posse vivere sine peccato mortali, vel non de facili. Si timet sibi
periculum peccati mortalis, cum magis teneatur saluti animae suae
providere quam corporali necessitati parentum, non tenetur in saeculo
remanere. Si autem videt se posse in saeculo conversari absque
peccato, distinguendum videtur: quia si sine eius obsequio parentes
nullo modo vivere possunt, sic tenetur eis servire et alia opera
perfectionis praetermittere, et peccaret eos dimittens; si vero sine
eius obsequio possunt aliqualiter sustentari, non autem honorifice,
non propter hoc tenetur opera perfectionis dimittere. Secus autem est
de illo qui iam religionem intravit; quia cum iam sit mortuus mundo per
professionem, solutus est a lege qua in mundanis obsequiis parentibus
tenebatur, secundum doctrinam apostoli ad Rom. VII, 6. In
aliis autem spiritualibus, puta orationibus et huiusmodi, eis tenetur
servire. Et hoc quod dictum est de introitu religionis, potest etiam
de observantia virginitatis et de aliis operibus perfectionis dici.
Ad primum ergo dicendum, quod si aliquis non esset virginitatem
professus, non deberet mori fame antequam matrimonium contraheret.
Ad secundum dicendum, quod praeceptum contrariari consilio, nihil
prohibet in casu.
|
|