|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod religiosus qui emisit
votum obedientiae, teneatur in omnibus praelato obedire, etiam in
indifferentibus.
1. Quia per votum castitatis religiosus omni concubitui renuntiat.
Ergo per votum obedientiae abrenuntiat propriae voluntati quantum ad
omnia.
2. Praeterea, beatus Benedictus dicit in regula, quod etiam si
praelatus impossibile iubeat, tentandum est. Ergo multo magis in
indifferentibus obedire tenetur.
3. Praeterea, votum obedientiae ad statum perfectionis pertinet.
Hoc autem non esset, si non teneretur obedire nisi de his quae in
regula continentur; quia quilibet subditus, etiam saecularis, tenetur
suo praelato obedire in aliquibus quae pertinent ad ius suae
praelationis. Ergo videtur quod religiosus teneatur simpliciter in
omnibus obedire.
1. Sed contra. Religiosus non tenetur ad plura quam saecularis,
nisi quatenus se per votum obligavit. Sed per votum perfectionis non
se obligavit ad obediendum nisi secundum regulam. Ergo in pluribus
obedire non tenetur quam quae sunt secundum regulam.
2. Praeterea, Bernardus dicit in Lib. de praecepto et
dispensatione: nihil praecipiat mihi praelatus eorum quae non promisi;
nihil prohibeat eorum quae promisi.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc partim conveniunt omnes, et
partim ad invicem dissentiunt. Quod enim religiosus non teneatur
praelato obedire in his quae sunt contra Deum vel contra regulam, vel
quantum ad ea in quibus praelatis dispensatio non committitur, omnes
communiter dicunt. Quod etiam in his quae sunt arctiora quam regula,
obedire non teneatur, sed sic obedire sit obedientiae perfectae, item
ab omnibus dicitur. Sed circa indifferentia, vel ea quae sunt infra
arctitudinem regulae, aut aequalia regulae, sunt duae opiniones;
quibusdam dicentibus, quod obedire in huiusmodi est de necessitate
obedientiae: aliis autem, quod non est de necessitate obedientiae,
sed de perfectione. Quae quidem duae opiniones, etsi multum differre
videantur quantum ad vocem, tamen quantum ad rem parum vel nihil
differre inveniuntur. Nam ad regulam pertinere intelligenda sunt non
solum ea quae sunt expresse in regula, sed etiam illa quae quocumque
modo ad regulam reducuntur, utpote quae pertinent ad obsequium
fraternae societatis, et ad punitionem culparum: ad quae duo fere
omnia huiusmodi indifferentia possunt reduci. Si tamen aliqua sunt
quae nullatenus ad regulam reducuntur, videtur esse verior opinio,
quod obedire in huiusmodi non sit de necessitate obedientiae, sed de
perfectione, ut Bernardus manifeste dicit in libro de praecepto et
dispensatione; et hoc ideo quia obedientia non se extendit ultra
potestatem vel ius praelationis, quae quidem secundum regulam
limitatur.
Ad primum ergo dicendum, quod votum continentiae respicit speciale
genus actus; sed votum obedientiae respicit generaliter omnes actus:
unde nisi determinaretur eius generalitas, esset religionum confusio,
quia omnes ad idem tenerentur.
Ad secundum dicendum, quod loquitur quantum ad perfectionem
obedientiae.
Ad tertium dicendum, quod per votum obedientiae supponitur religiosus
praelato suo quantum ad generalem dispositionem vitae suae, licet non
quantum ad omnes actus particulares. Saecularis autem suo praelato
obedire tenetur quantum ad aliquos actus speciales, non quantum ad
generalem dispositionem vitae suae.
|
|