|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod post votum simplex castitatis
aliquis matrimonium contrahens, nec reddere debitum nec exigere
possit.
1. Quia apud Deum non minus obligat votum simplex quam solemne, ut
canon dicit. Sed post votum solemne emissum aliquis nec petere debitum
nec reddere potest. Ergo nec post emissionem simplicis voti.
2. Praeterea, per peccatum nullus excusatur a peccato. Sed iste
qui contrahit post votum simplex, peccat, quando primo debitum
reddit; quia adhuc potest votum implere religionem intrando. Ergo
postquam semel reddidit, adhuc peccat vel reddendo vel exigendo.
Sed contra, Ecclesia non cogit aliquos ad peccandum. Cogit autem
reddere debitum etiam post votum simplex castitatis. Ergo reddendo
debitum non peccat.
Respondeo. Dicendum, quod quantum ad redditionem debiti omnes
conveniunt, quod post simplex votum continentiae tenetur reddere
debitum: quia votum simplex matrimonium contractum non dirimit; et ex
quo matrimonium est contractum, vir non habet potestatem corporis sui,
sed mulier; unde tenetur mulieri debitum reddere. Sed circa
petitionem debiti quidam dicunt, quod cum quantum ad hoc sit in sua
libertate, tenetur adhuc votum implere, et ita peccat debitum
petendo. Alii vero dicunt, quod si per signa appareat quod mulier
velit sibi debitum reddi, quamvis ipsa petere erubescat: vir petere
debet, etiam post votum simplex; et praecipue si timeat de uxoris
lapsu. Sed hoc in idem redit cum primo; nam haec est ex parte uxoris
quaedam interpretativa petitio, et sic vir petendo reddit; unde non
efficitur ex parte uxoris gravius matrimonium: quod esset, si semper
eam expresse petere oporteret.
Ad primum ergo dicendum, quod utriusque voti transgressio inducit
reatum peccati mortalis ex hoc quod utrumque aequaliter obligat apud
Deum; sed quantum ad impedimentum matrimonii non habet utrumque
aequalem efficaciam. Nam per votum solemne transfert se vovens quasi
in corporale obsequium ipsius Dei per susceptionem ordinis vel
introitum religionis. Quod autem aliquis semel uni dedit, non potest
postmodum alteri dare; et ideo post votum solemne non potest aliquis se
tradere in potestatem uxoris matrimonium contrahendo. Sed in voto
simplici est sola promissio. Qui autem aliquid alicui promittit,
potest idem alteri dare, licet fidem promissionis non servet; et ideo
ille qui simplex votum emittit, potest postmodum matrimonium
contrahere, licet peccet, quia priorem fidem irritam fecit.
Ad secundum dicendum, quod primus concubitus non excusat sequentes,
quibus debitum reddit, a peccato in quantum est peccatum; sed in
quantum est actus quidam matrimonii consummativus.
|
|