|
Ad primum sic proceditur: videtur quod qui honorat divitem propter
divitias, peccet.
1. Ita enim dicit Glossa: mundus pauperem abiicit, divitem colit,
fides Christi e contra docet facere. Sed facere contra fidem Christi
peccatum est. Ergo honorare divitem propter divitias est peccatum.
2. Praeterea, honor, secundum philosophum in I Ethic., debetur
rebus divinis. Sed in divite non est aliquod divinum propter
divitias. Ergo non debetur ei honor propter divitias.
3. Praeterea, ex verbis philosophi in I Ethic. colligitur, quod
honor est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis. Sed aliquando
dives non est virtuosus. Cum ergo falsum testimonium dicatur esse
peccatum, quod non debet fieri propter scandalum vitandum; videtur
quod nec etiam causa vitandi scandali dives debeat propter divitias
honorari.
Sed contra, est Glossa Augustini: in quotidianis confessionibus qui
praefert divitem pauperi, non hoc peccat, nisi intus ita iudicet, ut
quanto ditior, tanto melior videatur. Sed non semper aliquis
huiusmodi exterioribus honoribus divitem honorans, eum propter hoc
iudicat meliorem. Ergo non semper peccat.
Respondeo. Dicendum, quod accipere personam differt contra accipere
causam. Accipere enim causam est iudicium formare ex aliquo quod facit
ad causam, quod laudabile est; accipere vero personam est formare
iudicium ex aliqua conditione personae quae non facit ad causam, quod
vitium est. Unde contingit quod ex eadem conditione personae
considerata quandoque fit iudicium iustum, quandoque est acceptio
personarum; sicut si in aliqua controversia detur sententia pro aliquo
quia est litteratior, erit acceptio personarum; si autem ex hac
consideratione in licentiando ad magisterium aliis praeferatur, non
erit acceptio personarum. Si ergo aliquis honor diviti exhibeatur
propter causas ad quas divitiae aliquid faciunt, non erit acceptio
personarum; erit autem, si ad hoc nihil divitiae operentur. Est
autem duplex honor. Unus qui debeatur alicui ratione sui ipsius
propter ipsam virtutem; sicut est commendatio, invitatio, et
huiusmodi; et ad hunc honorem divitiae nihil faciunt: unde si talis
honor alicui propter divitias exhibeatur, erit acceptio personarum.
Unde dicit Valerius maximus, quod honores qui virtuti debentur,
sicut triumphi, et alia huiusmodi, apud Romanos antiquos nulla
pecunia emi poterant. Alius honor alicui debetur secundum statum quem
habet in republica: sic enim in persona respublica honoratur; et
propter hoc reges et principes et huiusmodi personae honorantur,
secundum illud I Petri, II, 17: regem honorificate. Et quia
in terrena republica divites statum obtinent altiorem, ideo cives
caelestis Ierusalem, quasi in Babylonia peregrinantes, debent eis
inter quos conversantur, morem gerere, ut Augustinus dicit in Lib.
de Civit. Dei, in his quae non sunt contra Deum. Et sic etiam
divites honorare illis dumtaxat honoribus qui ad exteriorem convictum
pertinent, licitum est.
Ad primum ergo dicendum, quod in his quae ad fidem Christi
pertinent, peccatum est divites pauperibus praeferre, sicut sunt
ministrationes sacramentorum, et alia huiusmodi; sed in his quae mundi
convictus requirit, oportet mundo gerere morem.
Ad secundum dicendum, quod etiam divitiae, in quantum sunt quoddam
bonum, sunt aliquid divinum, praecipue in quantum praebent facultatem
ad multa bene agenda.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de honore qui exhibetur
alicui ratione sui ipsius.
|
|