|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod aliquis peccet infamiam
non repellendo.
1. Crudelis enim esse dicitur qui famam suam negligit. Sed
crudelitas peccatum est. Ergo peccatum est infamiae non resistere.
2. Praeterea, Eccli., XVII, 12, dicitur: unicuique
mandavit Deus de proximo suo, ut scilicet ei prosit exemplo et verbo.
Sed hoc impeditur per infamiam. Ergo quilibet tenetur repellere
infamiam.
Sed contra, est quod contemnere infamiam videtur esse actus
humilitatis. Unde in vitis patrum legitur de multis sanctis patribus,
qui proprias infamias sustinebant eas non repellentes. Ergo non est
peccatum.
Respondeo. Dicendum, quod utrumque, scilicet et contemptus famae et
appetitus potest esse laudabile et vitiosum. Fama enim non est
necessaria homini propter seipsum, sed propter proximum aedificandum.
Appetere ergo famam propter proximum, caritatis est; appetere vero
propter seipsum, ad inanem gloriam pertinet. E converso contemptus
famae ratione sui ipsius, humilitas est, ratione vero proximi ignavia
et crudelitas. Illi ergo quibus incumbit ex officio vel ex statu
perfectionis aliorum saluti providere, peccant, nisi infamiam propriam
iuxta posse repellant. Alii vero quibus magis custodia suae propriae
salutis imminet, possunt, suae humilitati providentes, famam vel
infamiam contemnere. Sed cum infamia dupliciter repellatur, scilicet
occasionem subtrahendo, et linguas detrahentium compescendo: primo
modo omnes tenentur infamiam vitare, alias sine scandalo activo
transiri non posset, quod semper peccatum est; sed secundo modo non
tenentur, nisi quatenus debet aliquis saluti proximorum providere. Et
hoc est quod Gregorius dicit, IX Homil. super Ezech.: linguas
detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare, ut ipsi
pereant; ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter
tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando etiam compescere, ne
dum de nobis mala disseminant, eorum qui nos ad bona audire poterant,
corda innocentium corrumpant. Et infra: hi etenim quorum vita in
exemplum imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium
sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire
poterant, et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant.
Ex his patet solutio ad obiecta.
|
|