|
1. Ad primum sic proceditur: videtur quod unitas aliquid positive
dicat in divinis, et non remotionem tantum, secundum opinionem
Magistri. Ex privationibus enim non constituitur res aliqua. Sed ex
unitatibus constituitur numerus, qui est res, cum sit species
quantitatis. Ergo unitas non dicitur secundum privationem tantum.
2. Praeterea, numerus sequitur distinctionem. Si ergo unitas et
numerus in divinis non dicerent rem aliquam, non esset in divinis
realis distinctio, quod est haeresis Sabelliana.
3. Praeterea, si unitas et numerus in divinis dicuntur solummodo
remotive; per unitatem autem nihil aliud videtur removeri quam
numerus, nec per numerum aliud quam unitas: sequitur quod utrumque
istorum in divinis dicatur secundum negationem negationis. Sed negatio
negationis non est nisi secundum rationem tantum. Ergo unitas et
numerus non essent realiter in divinis: quod est inconveniens. Et sic
unum et numerus aliquid positive dicunt in divinis.
1. Sed contra. Omne quod praedicatur de aliquod, praedicatur de eo
secundum propriam rationem. Sed ratio unius in negatione consistit:
est enim unum quod non dividitur, secundum philosophum. Ergo de Deo
praedicatur secundum remotionem tantum.
2. Praeterea, secundum philosophum in X Metaphys., unum et multa
opponuntur sicut privatio et habitus. Privatio autem dicitur per
remotionem tantum. Ergo unum, quod inter praedicta duo tenet locum
privationis, dicitur per remotionem tantum.
3. Praeterea, unum supra ens non addit aliquid secundum rem, quia
sic res non esset una per suam essentiam. Addit ergo aliquid secundum
rationem tantum. Sed quod est secundum rationem tantum, vel est
negatio vel relatio. Cum ergo unum supra ens non addat aliquam
relationem quia ad aliquid non dicitur, videtur quod addat negationem.
Respondeo. Dicendum, quod unum quod est principium numeri, de
necessitate aliquid positive dicit in eo cui attribuitur; quia, cum ex
unitatibus numerus constituatur, nisi unitas res aliqua esset, numerus
res esse non posset, et sic non posset poni in aliquo genere tamquam
species. Si ergo unum quod convertitur cum ente, sit idem quod unum
quod est principium numeri, oportet quod etiam unum quod convertitur
cum ente, aliquid positive superaddat enti. Et hoc concedit
Avicenna: unde vult, quod unum quod convertitur cum ente, addat
supra ens aliquid quod ad genus mensurae pertineat. Sed hoc non potest
esse: quia cum unum quod convertitur cum ente, de qualibet re
dicatur, oportet quod etiam illa res quam addit supra ens, sit una;
et sic vel erit una per aliquam unitatem additam, et ita erit processus
in infinitum; vel erit una per essentiam suam: quod si est, standum
est in primo, ut scilicet ens ipsum dicatur unum per essentiam, non
per aliquam rem additam. Sic ergo intelligendum est secundum opinionem
Aristotelis et Commentatoris eius, quod unum quod convertitur cum
ente, non superaddit enti rem aliquam, sed solum negationem
divisionis; et sic huiusmodi unum, et ponit aliquid in quantum in suo
intellectu includit ens, et dicitur remotive quantum ad id quod
superaddit enti. Unum vero quod est principium numeri, quod
superaddit enti aliquid de genere mensurae, et similiter numerus cuius
est principium, inveniuntur in rebus habentibus dimensionem; quia
talis numerus causatur ex divisione continui; et hic numerus, scilicet
ex divisione continui causatus, est subiectum arithmeticae, etiam
secundum Avicennam. Nulla autem conditio propria rei corporali potest
dici de Deo, aut de aliqua substantia spirituali. Unde secundum
hoc, unum et numerus quae continentur in genere quantitatis, non
dicuntur de Deo et de aliis substantiis incorporeis, sed solum unum
quod convertitur cum ente, et multitudo ei opposita. Et ideo unitas
in divinis non dicitur nisi remotive, quantum ad id quod superaddit
enti; quamvis ponat aliquid, secundum quod includit ens: est enim
unum, ens indivisum.
Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa procedit de uno quod est
principium numeri.
Ad secundum dicendum, quod obiectio illa procedit, si nullo modo unum
et numerus aliquid ponerent realiter in divinis; ponunt autem ens et
rem distinctam vel indistinctam quantum ad hoc quod ens includitur in
ratione unius, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod in ratione multitudinis includitur negatio
rei; sed in ratione unius negatio negationis et rei simul. Quod sic
patet. Unum enim est quod non dividitur; divisio autem est quae
negatur per unum quod convertitur cum ente. Oportet autem quod sit
talis, quod in omni divisione salvetur. Haec autem est divisio per
affirmationem et negationem. Et ideo huius divisionis negatio
constituit rationem unius. Est enim unum quod non dividitur tali
divisione quod sit accipere hoc, et non hoc. Et sic unum, inquantum
negat affirmationem et negationem, simul est negatio rei, et
negationis simul. Praedicta vero divisio includitur in ratione
multitudinis, et sic includitur ibi negatio rei: quia multa sunt quae
sic dividuntur, quod eorum unum non est alterum.
|
|