|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod uti pretiosis vestibus semper
sit peccatum.
1. Omne enim quod fit propter vanam gloriam, peccatum est. Sed
pretiosa vestimenta non portantur nisi ad inanem gloriam; unde
Gregorius in homilia de divite epulone: nemo quippe vestimenta
pretiosa nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior
ceteris esse videatur. Nam quia pro sola inani gloria pretiosum
vestimentum quaeritur, ipsa res testatur, quod nemo vult ibi pretiosis
vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Ergo usus pretiosarum
vestium semper est peccatum.
2. Praeterea, I Timoth., VI, 8: habentes (...)
alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Glossa: quod amplius
est, a malo est. Sed pretiositas vestium est amplius. Ergo est
peccatum.
1. Sed contra. Est quod Seneca dicit ad quamdam reginam: induere
delicate, non propter te, sed ne dignitas regia vilescat.
2. Praeterea, I ad Timoth., II, 9: non in tortis crinibus,
aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa. Glossa: ultra modum
suum. Ita si aliquis pretiosis vestibus secundum modum suum utatur,
non peccat.
Respondeo. Dicendum, quod aliter est hic loquendum de persona
publica et de persona privata. Nam in persona publica consideratur et
status dignitatis, et propriae personae conditio: circa quae duo ita
se debet habere, ne dignitatis auctoritas veniat in contemptum, et ne
ipse in superbiam efferatur. Utrumque ergo potest esse laudabile: et
quod pretiosis utatur ad reverentiam auctoritatis inducendam, et quod
vilibus utatur ratione propriae humilitatis: ita dumtaxat ne quae ad
auctoritatem conservandam fiunt, in superbiam degenerent; et ne dum
nimium servatur humilitas, regentis frangatur auctoritas, sicut
Augustinus dicit. Et hac ratione laudabiliter sacerdos in divino
officio pretiosis utitur indumentis ad reverentiam divini cultus; et
laudabiliter ab huiusmodi propter humilitatem in quibusdam religionibus
abstinetur. In eo autem qui est privata persona, virtuosum est, si
propter humilitatem abiectioribus indumentis utatur etiam quam status
proprius requirat; unde Gregorius dicit in Homil. praedicta: si
abiectio pretiosi indumenti virtus non esset, Evangelista de Ioanne
vigilanter non diceret: erat indutus pilis camelorum. Licitum est
autem ut secundum modum propriae personae pretiosis utatur; sed
peccatum est, si proprium modum excedat. Et quia pretiosum dicitur
relative, sicut et magnum, cum id quod est pretiosum uni, non sit
alteri pretiosum; pretiositas vestium semper sonat in excessum proprii
modi, et secundum hoc semper est peccatum pretiosis vestibus uti; et
sic loquitur Gregorius.
Unde patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod in alimento et tegumento intelliguntur
omnia quae nobis sunt necessaria, et convenientia statui nostro.
|
|