|
Ad primum sic proceditur: videtur quod haereticis sit communicandum.
1. Dicitur enim Matth., XIII, 30, in parabola de zizania,
quod paterfamilias dixit messoribus: sinite utraque crescere usque ad
messem. Messis autem est consummatio saeculi, ut ibidem dicitur.
Cum ergo per zizania intelligantur haeretici, videtur quod haeretici
non sint a communione fidelium separandi ante diem iudicii.
2. Praeterea, videntur contra hoc domini praeceptum facere principes
haereticos interficientes.
Sed contra, est quod dicitur II ad Cor., cap. VI, 17:
exite de medio eorum, et separamini; et loquitur de infidelibus: quod
patet ex hoc quod praemiserat: nolite iugum ducere cum infidelibus.
Ergo haereticis non est communicandum.
Respondeo. Dicendum, quod haereticis communicandum non est, duplici
ratione. Una est ratione excommunicationis: nam, cum sint
excommunicati, non est eis communicandum, sicut nec cum aliis
excommunicatis. Alia ratio est haeresis. Primo propter periculum,
ne eorum conversatio alios corrumpat, secundum illud I ad Cor.,
XV, 33: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Secundo etiam ne
videamur eorum perversae doctrinae aliquem assensum praestare. Unde in
II canonica Ioan., 10, dicitur: si quis venit ad vos, et hanc
doctrinam non affert, nolite eum in domum ducere, nec ave ei
dixeritis: qui enim dicit ei ave, communicat operibus eius malignis;
ubi dicit Glossa: secundum quod vox est instituta, communionem esse
ostendit cum illo; alioquin simulatio est, quae in Christianis esse
non debet. Tertio ne ex nostra familiaritate aliis detur occasio
erroris; unde ibidem dicit alia Glossa: et si vos forte decepti non
estis, alii forsitan per talem vestram familiaritatem possent decipi,
qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis. Unde alia
Glossa ibidem dicit: tanta apostoli atque eorum discipuli in religione
cautela utebantur, ut nec verbi quidem communionem cum aliquo eorum qui
a veritate declinaverant, habere paterentur. Hoc tamen intelligendum
est, nisi cum aliquo loqueremur de eius salute.
Ad primum ergo dicendum, quod in illo praecepto patrisfamilias duplex
conditio intelligitur. Una est, ut exponatur praeceptum de universali
separatione malorum a bonis; et hoc accipitur ex ipsa quaestione
messorum, qui dicunt: vis imus et colligimus ea? Hoc enim non erit
usque ad diem iudicii. Secunda conditio est, ut intelligatur
praeceptum, quando mali sine periculo bonorum extirpari non possunt.
Et hoc patet ex responsione patrisfamilias, qui dixit: ne forte
colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Quod
quidem tribus modis contingere posset. Uno modo, si aliquis
praescinderetur antequam de eius malitia constaret; unde dicit
Glossa: monet dominus ne ambigue iudicemus. Secundo, si non esset
in malitia obstinatus: unde nullus excommunicatur nisi propter
contumaciam; unde dicit Glossa ibidem: monemur non cito amputare;
quia qui hodie errat, forte cras defendet veritatem. Et Tit.,
III, 10, dicitur: haereticum hominem post primam et secundam
correctionem devita. Tertio, si simul boni cum malis involvantur;
propter quod dicit ibi Glossa Augustini, quod multitudo non est
excommunicanda, nec principes populi. Istis autem remotis, debent
mali praescindi, secundum illud I Cor., V, 13: auferte malum
ex vobis.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
|
|