|
1. Ad secundum sic proceditur: videtur quod haeretici redeuntes ad
Ecclesiam non sit recipiendi. Quia peccaverunt contra fidem, quae
est Ecclesiae fundamentum; et ideo in aedificatione Ecclesiae non
debent superaedificari. Ergo non debent ab Ecclesia recipi.
Sed contra, est quod Ecclesia nulli debet claudere gremium, sicut
Christus qui de se dicit: eum qui venit ad me, non eiiciam foras;
Ioann., VI, 37.
Respondeo. Dicendum, quod quamdiu huius vitae status durat, homo
non potest esse totaliter in peccato obstinatus. Hoc enim erit in
damnatis post mortem. Et ideo quamdiu in hac vita vivitur, cuilibet
relinquitur locus poenitentiae, et quilibet, quantumcumque deliquerit
vel in fide vel in moribus, est ab Ecclesia recipiendus ad
poenitentiam. Et contrarium dicere est haeresis Novatianorum. Sed
tamen non est necessarium quod semper ad dignitatem recipiantur, nisi
cum aliquibus misericorditer dispensaretur; praecipue propter bonum
pacis, vel propter fructum alium qui inde speratur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamdiu fundamentum fidei non habet, ab
Ecclesia recipi non debet; sed postquam conversus incipit habere,
recipiendus est.
|
|