|
Et videtur quod non.
1. Intellectus enim ad intelligibile est aliqua proportio. Sed
intellectus creati ad divinam essentiam nulla est proportio, cum
distent in infinitum. Ergo intellectus creatus divinam essentiam
videre non potest.
2. Praeterea, plus distat spiritus increatus ab intellectu creato,
quam spiritus creatus a sensu. Sed sensus non potest cognoscere
spiritum creatum. Ergo nec intellectus creatus spiritum increatum.
Sed contra, est, Exod., XXXIII, 20, super illud: non
videbit me homo, et vivet, dicit Glossa Greg.: fuere nonnulli qui
Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate sua
conspici, sed in natura minime videri: quos nimirum minor
inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici et
incommutabili essentiae aliud est claritas, aliud est natura; sed ipsa
ei natura claritas, ipsa claritas natura est; et ita essentia Dei
videbitur a beatis.
Respondeo. Dicendum, quod necesse est ponere divinam essentiam
videri a beatis. Beatitudo enim est ultima perfectio rationalis
naturae. Nihil autem est finaliter perfectum, nisi attingat ad suum
principium secundum modum suum. Quod ideo dico, quia ad principium,
quod est Deus, attingit aliquid dupliciter. Uno modo per
similitudinem, quod est commune omni creaturae; quae tantum habet de
perfectione, quantum consequitur de divina similitudine. Alio modo
per operationem: ut praetermittatur ille modus qui est Christo
singularis, scilicet in unitate personae. Dico autem per
operationem, in quantum rationalis creatura cognoscit et amat Deum.
Et quia anima immediate facta est a Deo, ideo beata esse non poterit
nisi immediate videat Deum, scilicet absque medio quod sit similitudo
rei cognitae, sicut species visibilis in pupilla vel in speculo; non
autem absque medio quod est lumen confortans intellectum, quod est
lumen gloriae, de quo in Psalm. XXXV, 10, dicitur: in lumine
tuo videbimus lumen. Hoc autem est per essentiam Deum videre. Unde
in hoc ponimus beatitudinem rationalis creaturae, quod Deum per
essentiam videbit: sicut philosophi, qui posuerunt animas nostras
fluere ab intelligentia agente, posuerunt ultimam felicitatem hominis
in continuatione intellectus nostri ad ipsam.
Ad primum ergo dicendum, quod proportio dupliciter dicitur. Uno
modo, proprie, secundum quod importat quemdam determinatum excessum;
et sic proportio requiritur inter intellectum et intelligibile ad hoc
quod sit cognitio cum comprehensione, qualiter divina essentia nunquam
videbitur ab intellectu creato. Alio modo dicitur communiter pro
qualibet habitudine; et sic infinitum potest habere proportionem ad
finitum, si sit perfectio eius, vel aliquam huiusmodi habitudinem
habeat ad ipsum. Et talis proportio sufficit ad hoc quod intellectus
noster videat divinam essentiam attingendo, non comprehendendo.
Ad secundum dicendum, quod obiectio illa procedit de distantia
secundum proprietatem naturae, non solum secundum rationem
cognitionis; nam spiritus creatus non est sensibilis, sed spiritus
increatus est intelligibilis.
|
|