|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod Christus non sit descensurus
ad iudicium in terram.
1. Quia super illud Psalm. X, 5: dominus in templo sancto suo,
dominus in caelo sedes eius, dicit Glossa quod Deus in caelo sedens,
de bonis et malis iudicat. Ergo iudicium non est futurum in terra,
sed in caelo.
2. Praeterea, ad dignitatem iudicis pertinet quod iudicandi ad eum
accedant, et non e converso. Sed Christus est dignissimus iudex,
cuius locus est caelum. Ergo homines ascendent illuc ut ibi
iudicentur, non autem ipse in terram descendet homines iudicaturus.
3. Praeterea, si iudicium sit in terra futurum praecipue videtur
quod sit futurum in valle Iosaphat, ut habetur Ioel., cap.
III, 2. Sed locus ille non posset tantam multitudinem hominum
capere, et sic non est ibi futurum iudicium. Ergo in nullo loco
terrae.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ep. I ad Thessal., IV,
15, quod Christus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei
descendet de caelo; et ita videtur quod iudicium in terra, non in
caelo sit futurum.
2. Praeterea, in iudicio comparebunt non solum electi, sed etiam
reprobi, qui habebunt corpora grossa et gravia; et sic non competit
eis locus caelestis, sed terrestris. Ergo iudicium non est futurum in
caelo, sed in terra.
Respondeo. Dicendum, quod iudicium ordinatur ad retributionem
praemiorum: unde secundum duplex praemium, scilicet animae et
corporis, est duplex iudicium Dei. Unum quo beatificat vel damnat
homines quoad animam; et hoc iudicium per totum hoc tempus agitur.
Aliud est iudicium quo praemiabuntur vel punientur homines etiam
quantum ad corpora; et hoc iudicium fiet post resurrectionem in fine
temporis. Primum autem iudicium convenit Christo ratione
divinitatis, sed secundum ratione humanitatis; quia, sicut dicit
Augustinus super Ioan. Verbum Dei vivificat animas, sed verbum
caro factum vivificat corpora; unde etiam Ioan., V, 27,
dicitur: potestatem dedit ei iudicium facere quia filius hominis est.
Sic ergo ultimum iudicium est futurum in loco qui Christo competit
ratione suae humanitatis, scilicet circa terram illam ubi natus est et
passus et reliqua humanitatis complevit officia: propter quod dicitur,
quod in valle Iosaphat iudicium est futurum, quia vallis illa subiacet
monti oliveti, unde Christus ascendit in caelum; ut sic ostendatur
idem esse qui ascendit regnaturus et qui descendit iudicaturus,
secundum illud actuum, cap. I, 11: quemadmodum vidistis eum
ascendentem in caelum, ita veniet.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur de primo iudicio,
quod competit Christo ratione divinitatis; ratione cuius etiam caelum
ei pro loco assignatur: non quia divinitas loco claudatur, sed quia in
caelo praecipue inter ceteras corporeas creaturas apparent iudicia
maiestatis divinae; unde caelum locus Dei dicitur, et sanctorum, qui
Deo fruuntur.
Ad secundum dicendum, quod accessus ad locum iudicis, idest ascensus
in caelum, est praemium quod ex iudicio reportatur; unde debet
iudicium sequi, non praecedere. Non autem ita se habet ad iudicium
humanum accessus ad locum iudicis: et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod in iudicio neque Christus neque electi
erunt in terra, sed solum reprobi. Christus enim et electi erunt in
aere, secundum illud I ad Thessal., IV, 6: rapiemur (...)
in nubibus obviam Christo in aera; reprobi autem erunt non solum in
valle illa, sed in regione circumquaque: unde Christum et electos
videre poterunt tum ratione altitudinis, tum ratione claritatis.
|
|