|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod species vini, quae remanet in
sacramento altaris post consecrationem, alii liquori commisceri non
possit.
Quia, secundum philosophum in I de generatione, miscibilia sunt in
mixto potentia, non actu. Si ergo illa species vini alteri liquori
misceatur, post mixtionem non remanebit illa species in actu. Sed
deficiente specie deficit esse corpus vel sanguis Christi. Sed hoc
est inconveniens; quia, secundum philosophum, quae sunt miscibilia,
sunt etiam separabilia: et sic illa species alicui liquori admixta
poterit iterum separari; qua separatione facta, erit ibi verum corpus
Christi cum ea, vel sanguis, cum tamdiu corpus vel sanguis Christi
sit sub specie, quamdiu species est; et sic sanguis Christi de novo
incipiet esse sub specie vini alio modo quam per consecrationem; quod
etiam est inconveniens. Ergo et illud ex quo sequitur; scilicet quod
species vini post consecrationem alteri liquori misceatur.
Sed contra, forma mixti est forma accidentalis. Sed accidens
superveniens non corrumpit subiectum. Ergo post mixtionem speciei cum
aliquo liquore, adhuc remanet ipsa species; et sic non sequitur
inconveniens praedictum.
Respondeo. Dicendum, quod quidam dicunt illis speciebus nullo modo
posse admisceri aliquem liquorem, quin statim sub totis illis speciebus
desinat esse sanguis Christi; et hoc ideo, quia mutatis speciebus non
remanet ibi veritas sanguinis Christi: per additionem enim cuiuscumque
liquoris fit alia quantitas, quae subsistit in illo sacramento aliis
accidentibus: fit enim maior quantitas; et sic non remanet ibi sanguis
Christi. Sed hoc non videtur verum; quia species quae in sacramento
post consecrationem remanent, eodem modo corrumpuntur et non aliter
quam accidisset de substantiis praeexistentibus, quorum species
manent, sicut ad sensum patet quod interimantur, et aliis modis
transmutentur omnino, sicut accidisset de substantia panis aut vini
ante consecrationem. Constat autem per admixtionem unius guttae aquae
non fuisse totum vinum destructum; unde nec propter hoc tota species
vini corrumpitur post consecrationem. Nec oportet, si augetur
quantitas, quod propter hoc sit ibi alia species. Nam ipsa additio
non tollit essentiam dimensionis, sed variat terminationem eius; quae
quidem variatur non solum per additionem, sed etiam per divisionem;
unde si talis variatio sufficeret ad hoc quod desineret esse sub
speciebus corpus vel sanguis Christi, sequeretur quod per divisionem
specierum similiter esse desineret; quod patet esse falsum. Et ideo
dicendum, quod aliqua admixtio alterius liquoris facit ut totaliter
desinat esse sanguis Christi sub speciebus, et aliqua non, sed solum
sub parte specierum. Si enim esset substantia vini ibi, si alius
liquor in magna quantitate admisceretur, totaliter illud vinum
corrumperetur, et desineret esse vinum, si liquor admixtus esset
alterius speciei; vel desineret esse hoc vinum, si esset eiusdem
speciei. Si autem alius liquor in parva quantitate admisceretur, non
posset illius liquoris permixtio ad totum vinum pervenire, sed ad
aliquam partem eius; quam variaret vel secundum speciem, si esset
alterius speciei, quam per mixtionem non totaliter amitteret; vel
secundum numerum, si esset eiusdem speciei; vel speciem suam per
mixtionem totaliter amitteret, sicut gutta aquae proiecta in amphoram
vini. Sic ergo si speciei post consecrationem fieret tanta permixtio
extranei liquoris quae sufficeret ad totam substantiam vini
corrumpendam, sic ibi desineret esse sanguis Christi sub totis
speciebus. Si autem non sit tanta permixtio, desinit esse sub parte.
Nam dato quod ille liquor permixtus in speciem vini mutetur, non tamen
convertetur in sanguinem Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod facta permixtione speciei cum alio
liquore, non remanet species eadem vel secundum speciem vel secundum
numerum, vel secundum totum vel secundum partem; et sic sub toto vel
sub parte non remanebit sanguis Christi, sed substantia vini. Nec
etiam facta separatione denuo erit ibi sanguis Christi, quia
miscibilia quae separantur a mixto, non redeunt eadem numero, sed
eadem specie.
Ad illud quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod forma mixtionis
dupliciter potest intelligi. Uno modo forma per quam corpus mixtum in
specie collocatur; et sic est forma substantialis: per hunc enim modum
forma lapidis dicitur forma mixti. Alio modo dicitur forma mixti
qualitas quaedam media resultans ex simplicibus qualitatibus commixtis.
Cum ergo dicitur quod forma accidentalis substantiam non destruit,
posset dici quod verum est, tamen destruit accidentia; et sic species
sacramentales, quae sunt accidentia, post commixtionem non manent.
Sed haec solutio non est secundum veritatem: nam forma mixtionis cum
sit quaedam qualitas media, non permutat nisi simplices qualitates ex
quibus componitur. Species autem sacramentales non destruuntur
quibuscumque qualitatibus variatis; quia si odor vini vel color
mutaretur, non propter hoc desineret ibi esse sanguis Christi, nisi
dimensiones quae ceteris accidentibus subsunt, vicem substantiae
gerentes, secundum essentiam destruerentur; quod aliter accidere non
potest quam accideret de substantia vini, si ibi esset. Et ideo
aliter dicendum est, quod accidens non corrumpit subiectum effective,
sed dispositive. Posita enim qualitate quae est necessaria dispositio
ad formam ignis, scilicet calore in summo, removetur forma aeris; et
similiter posita media qualitate, quae est necessitas ad formam mixti,
aufertur forma corporis simplicis.
|
|