|
Et videtur quod sic.
1. In eo enim cuius duratio non habet prius et posterius, idem est
esse et fuisse. Si ergo in duratione Angeli non est prius et
posterius, idem erit Angelum esse et fuisse. Sed hoc est
impossibile; quia Deus potest facere quod Angelus non esset, cum non
possit facere quod non fuerit. Ergo inconveniens est dicere quod in
duratione Angeli non sit prius et posterius.
2. Praeterea, nullum creatum est infinitum in actu. Sed duratio
Angeli est infinita ex parte post. Ergo non est tota simul in actu;
et ita est ibi prius et posterius.
3. Praeterea, mensura debet esse proportionata mensurato. Sed esse
Angeli est finitum in actu. Ergo esse, quod est eius mensura, est
finitum; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, ratio aeternitatis in hoc perficitur quod est tota
simul; quia secundum Boetium in V de consolatione, aeternitas est
interminabilis vitae tota simul ac perfecta possessio. Si ergo aevum,
quod est Angeli duratio, non habeat prius et posterius, non videtur
ab aeternitate differre.
1. Sed contra. Secundum philosophum in IV Physic., propter
prius et posterius in motu, est prius et posterius in tempore, quod
mensurat motum. Sed in esse Angeli non est aliquis motus, nec illud
esse aliquo modo motui subiacet. Ergo in aevo, quod est eius
mensura, non est prius et posterius.
2. Praeterea, tempus nihil aliud est quam numerus prioris et
posterioris. Si ergo in aevo sit numerare prius et posterius, aevum
nihil differt a tempore.
Respondeo. Dicendum, quod de re aliqua possumus loqui dupliciter:
uno modo secundum quod est in rerum natura; alio modo secundum quod est
in consideratione nostra. Primo modo accipitur substantia rei cum
omnibus suis dispositionibus et operationibus, quia sine his substantia
non invenitur in rerum natura; sed secundo modo potest accipi
substantia absque suis dispositionibus, quia consideratio substantiae
non dependet a consideratione suarum dispositionum. Accipiendo ergo
mensuram durationis secundum primum modum, sic soli Deo competit
duratio quae sit tota simul, et non alicui creaturae; eo quod solus
Deus est immutabilis quantum ad essentiam, et quantum ad omnia quae
circa essentiam considerari possunt. Quaelibet autem creatura est
variabilis vel secundum substantiam, vel secundum aliquam dispositionem
aut operationem. Et secundum hoc Augustinus, 21 quaest. ad
Orosium, ponit omnes creaturas esse in tempore, etiam Angelos. Sed
accipiendo mensuram durationis Angeli secundo modo, prout consideratur
eius substantia absolute, eius mensura est aevum et non tempus; de quo
quidem aevo est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod in aevo est
prius et posterius, sed non sicut in tempore: in tempore namque est
prius et posterius cum innovatione, in aevo autem sine innovatione,
sed hoc non est intelligibile. Impossibile est enim esse alicuius
durationis duas partes simul, quarum una alteram non includat: sicut
mensis includit diem, unde simul est aliquid in die et in mense, sed
duo dies et duo menses simul esse non possunt. Unde quandocumque in
aliqua duratione ponuntur duae partes, quarum una est prior et altera
posterior, oportet quod una transeunte, alia de novo adveniat; et sic
oportet in omni duratione in qua est prius et posterius, quod fiat
innovatio. Mensura autem durationis innovationem habere non potest,
nisi illud quod per durationem mensuratur, innovationem recipere
possit. Esse autem Angeli est absque innovatione, quia ex quo coepit
esse, immutabiliter perseverat; cum nec in eo sit motus, nec sit
alicui motui subiectum, sicut esse rerum corruptibilium est subiectum
motui caelesti. Sic ergo si attribuatur mensura Angelo quantum ad
substantiam tantum, illa non habet prius et posterius: sic enim
mensuratur eorum esse aevo. Et similiter si attribuatur eis mensura
durationis quantum ad essentialem operationem beatitudinis: sic enim
sunt in participatione aeternitatis. Si vero attribuatur eis mensura
durationis ratione aliarum operationum vel affectionum, sic eorum
mensura habet prius et posterius, et ita etiam mensurantur tempore,
secundum quod dicit Augustinus, VIII super Genes. ad litteram,
quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus.
Ad primum ergo dicendum, quod rei aeternae vel aeviternae aliquid
potest attribui dupliciter. Uno modo ratione sui ipsius; et sic non
attribuitur ei neque fuisse neque futurum esse, sed solum esse, quia
in praeterito et futuro implicatur prius et posterius, non autem in
praesenti. Alio modo ratione mensurae adiacentis vel subiacentis,
idest ratione temporis; et sic attribuitur ei fuisse per concomitantiam
ad tempus praeteritum, et futurum esse per concomitantiam ad tempus
futurum. Ipsum enim momentum aeternitatis adest toti tempori; unde
dicit Augustinus de Deo, quod fuit, quia nunquam defuit: erit,
quia nunquam deerit. Sic ergo Deus non potest facere Angelum non
fuisse, quia non potest facere quin tempus praeteritum simul cum esse
Angeli fuerit; potest autem facere Angelum non esse, quia potest
facere ut esse Angeli non sit simul cum tempore quod praesens est nunc
vel erit in futuro. Et sic ista diversitas magis dependet ex modo
locutionis quam ex natura rei.
Ad secundum dicendum, quod infinitum dicitur dupliciter. Uno modo
privative; et sic non attribuitur nisi illis quae habent extensionem
vel quantitatem. Hoc enim solum natum est habere finem. Et ita aevum
nullo modo habet infinitatem neque aliquam extensionem, nisi quatenus
extensio in eo consideratur ex operatione mensurae subiacentis,
scilicet temporis. Et ita nullum creatum est infinitum in actu. Alio
modo dicitur infinitum negative, idest quia non habet finem; et sic
indivisibilia dicuntur infinita, ut punctum et unitas, quia non sunt
finita. Et hoc modo aevum est infinitum, quia scilicet non finitur.
Sic autem aliquid creatum esse secundum aliquid infinitum actu, nihil
prohibet.
Ad tertium dicendum, quod per eumdem modum est infinitum esse Angeli
et aevum.
Ad quartum dicendum, quod inter aeternitatem et aevum potest assignari
triplex differentia. Quarum una potest sumi ex praedictis, nam
aeternitas mensurat ipsam substantiam aeterni, secundum quod est in
rerum natura, idest cum omnibus quae ei attribuuntur: non autem
aevum, ut dictum est. Alia sumitur ex hoc quod aeternitas mensurat
esse per se stans, unde aeternitas est idem cum substantia aeterni;
aevum autem mensurat esse creatum, quod non est per se stans, quia est
aliud a substantia entis creati. Tertia potest sumi ex hoc quod
aevum, quamvis sit indeterminabile ex parte finis, non tamen ex parte
principii, aeternitas vero ex parte utriusque.
|
|