|
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima sit suae potentiae.
1. Quia in Lib. de spiritu et anima dicitur, quod anima est
quaedam sua, scilicet potentiae, quaedam vero sua non est, scilicet
virtutes.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Trinit. quod
memoria, intelligentia et voluntas sunt una mens, una vita, una
essentia. Sed haec tria, secundum Magistrum, 3 dist. I Lib.
Sentent., sunt tres animae vires. Ergo vires animae, sunt ipsa
eius essentia.
1. Sed contra. Est quod Dionysius distinguit superiores
substantias, scilicet Angelos, in tria, scilicet substantiam,
virtutem et operationem. Sed Angelus non est minoris simplicitatis
quam anima. Ergo et in anima sua substantia non est sua virtus sive
potentia.
2. Praeterea, eorum quae sunt idem, si unum multiplicetur, et
reliquum. Si ergo anima sit idem quod suae potentiae, videtur, cum
potentiae sint multae, quod essentia animae una esse non possit.
Respondeo. Dicendum, quod de anima dupliciter loqui possumus. Uno
modo secundum quod est quaedam substantia; et sic impossibile est quod
anima sit suae potentiae, duplici ratione. Quarum una sumitur ex eo
quod est animae proprium; quia scilicet impossibile est ut idem
secundum idem sit naturaliter principium plurium et diversorum numero,
immo quasi oppositorum. Anima autem secundum diversas potentias
invenitur esse principium actuum diversorum secundum species, et quasi
oppositorum. Unde impossibile est quod ipsa essentia animae, quae est
una, sit immediatum horum principium. Et ideo oportet ponere in
anima, praeter eius substantiam, potentias naturales, quae sunt horum
actuum immediata principia. Secunda ratio sumitur ex eo quod est
commune animae et omni substantiae creatae. In nulla enim substantia
creata est idem esse et operatio; hoc enim solius Dei est. Essentia
autem est essendi principium, potentia vero operationis. Ergo, cum
ab uno naturaliter non sit nisi unum, nulla substantia, nisi divina,
est sua potentia. Nec est instantia de potentia materiae, etiam dato
quod sit una essentia; quia talis potentia non est ad operationem, sed
ad esse. Alio modo possumus loqui de anima secundum quod est quoddam
totum potentiale; et sic diversae potentiae sunt diversae partes eius:
et ita anima praedicatur de potentiis, vel e converso, abusiva
praedicatione, sicut totum integrale de suis partibus, vel e
converso; quamvis minor sit abusio in toto potentiali quam integrali,
quia totum potentiale secundum suam substantiam adest cuilibet parti,
non autem integrale.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|