|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod anima rationalis sit
corruptibilis.
1. Quia, secundum Damascenum, nulla substantia potest esse sine
propria operatione. Propria autem operatio animae rationalis est
intelligere, quae indiget corpore, cum non sit intelligere sine
phantasmate, ut patet per philosophum in III de anima. Ergo
destructo corpore substantia animae rationalis non manet.
2. Praeterea, illud quod habet virtutem ut sit semper, non
invenitur quandoque esse et quandoque non esse; omnis enim res est
quamdiu virtus rei exposcit. Ergo quod invenitur quandoque esse et
quandoque non esse, non habet virtutem ut sit semper. Sed omne quod
incepit esse, invenitur quandoque esse et quandoque non esse. Ergo
nihil quod incepit esse habet virtutem ut sit semper; et ita nihil quod
incepit esse, potest esse incorruptibile. Sed anima rationalis
incepit esse. Ergo non potest esse incorruptibilis.
3. Praeterea, hominis compositi ex corpore et anima est quoddam
esse. Aut ergo praeter hoc esse anima habet aliud esse, aut non. Si
habet aliud esse, ergo compositio advenit animae post esse completum;
ergo huiusmodi compositio est animae accidentalis; et sic homo non erit
ens per se, sed ens per accidens; quod est inconveniens. Si autem
non habet aliud esse anima praeter esse compositi, ergo postquam
deficit esse compositi, anima esse non potest. Sed in morte corporali
deficit esse compositi. Ergo anima post mortem corporis non remanet.
4. Praeterea, anima est forma corporis. Aut ergo per essentiam,
aut per aliquod accidens. Si per accidens, sequitur quod compositio
animae et corporis sit accidentalis, sicut hominis ad indumentum. Si
per essentiam; ergo, cum forma, in quantum est forma, non possit
esse sine materia, videtur quod anima post mortem corporis remanere non
possit.
1. Sed contra. Est quod philosophus dicit in II de anima, quod
rationale separatur ab aliis sicut perpetuum a corruptibili.
2. Praeterea, philosophus, in X Ethic., ostendit felicitatem
contemplativam praeeminere civili, eo quod est diuturnior. Sed
civilis durat usque ad mortem. Ergo contemplativa est etiam post
mortem; et sic etiam anima post mortem corporis manet.
Respondeo. Dicendum, quod necesse est ponere substantiam animae
rationalis esse incorruptibilem. Si enim corrumpitur: aut corrumpitur
per se, aut per accidens. Per se quidem corrumpi non posset nisi
esset composita ex materia et forma contrarietatem habente: quod esse
non potest, nisi esset elementum aut ex elementis, ut antiqui
philosophi posuerunt, quorum positiones in I de anima reprobantur.
Per accidens etiam corrumpi non potest, nisi poneretur quod non
haberet esse per se, sed solum esse cum alio, sicut est de aliis
formis materialibus, quae proprie non habent esse subsistens, sed sunt
per se compositorum subsistentium, quorum sunt partes, et sic per
accidens corrumpuntur compositis corruptis. Hoc autem de anima
rationali dici non potest. Nam quod non habet per se esse,
impossibile est quod per se operetur; unde etiam aliae formae non
operantur, sed composita per formas. Anima autem rationalis habet per
se operationem, quam exercet nullo organo corporeo mediante, scilicet
intelligere, ut probat philosophus III de anima. Non enim posset
omnium sensibilium formas cognoscere, nisi ab omnibus formis
sensibilibus esset denudata, vel nisi esset actus omnium, cum nihil
recipiat quod iam habet. Oportet ergo, si anima per aliquod organum
intelligeret, quod suum organum careret omni forma sensibili, cum
omnes formas sensibiles sit nata intelligere; sicut pupilla caret omni
colore ad hoc quod visus possit omnes colores cognoscere. Impossibile
est autem esse aliquod organum corporale carens omni forma sensibili.
Relinquitur ergo substantiam animae intellectivae esse
incorruptibilem. Unde et philosophus dicit in I de anima, quod
intellectus videtur esse substantia quaedam, et non corrumpi. Hunc
autem incorruptibilem intellectum quidam ponunt extra homines esse,
ponentes animam, quae est pars hominis, corruptibilem fore, cui
ponunt intellectum separatum continuari dupliciter. Uno modo per
illustrationem, secundum eos qui ponunt intellectum agentem separatum
incorruptibilem, intellectum vero possibilem coniunctum corruptibilem.
Alio modo per continuationem intellectus ad phantasmata, secundum eos
qui ponunt etiam intellectum possibilem esse separatum incorruptibilem.
Sed primum horum esse non potest: quia si in nobis non est aliqua
virtus nisi materialis, lumen intellectus agentis non poterit in nobis
recipi nisi materialiter, cum receptum sit in recipiente per modum
recipientis; et ita non recipietur modo intelligibili, et sic nos non
poterimus esse intelligentes. Similiter secundum esse non potest: nam
phantasmata sunt in nobis per nostram operationem, quae sequitur esse
substantiale; quia sic homo non haberet esse specificum ex hoc quod est
rationalis; cum non sit rationalis nisi ex hoc quod intellectui
coniungitur. Restat ergo quod ipsa anima humana, quae est forma
corporis, sit incorruptibilis.
Ad primum ergo dicendum, quod anima indiget aliquo corporali ad suam
operationem dupliciter. Uno modo sicut organo per quod operetur,
sicut indiget oculo ad videndum; et sic ad intelligendum non indiget
aliquo organo, ut probatum est. Si autem sic indigeret organo ad
intelligendum, esset corruptibilis, utpote non potens per se operari.
Alio modo anima ad operandum indiget aliquo corporali sicut obiecto,
sicut ad videndum indiget corpore colorato; et sic anima rationalis
indiget ad intelligendum phantasmate, quia phantasmata sunt ut
sensibilia intellectivae animae, ut dicitur III de anima. Operatio
autem quae sic indiget aliquo corporali, a principio non potest sine
corporali illo, potest autem postea: sicut anima sensitiva nullam
operationem habere potest nisi prius moveatur a sensibilibus quae sunt
extra animam, sed praeterea remanet actus imaginationis, etiam
sensibilibus abeuntibus. Similiter destructis phantasmatibus operatio
intellectiva in anima remanere potest.
Ad secundum dicendum, quod illa ratio est probatio philosophi in I
caeli et mundi, qui ostendit, quod omne generatum est corruptibile.
Et habet locum in illis quae fiunt et corrumpuntur naturaliter: in
quibus ex defectu virtutis est quod non possunt nec semper fuisse nec
semper fore. Non autem habet locum in his quae per creationem fiunt,
quae accipiunt a Deo virtutem ut sint semper, per quam esse non
possunt antequam eam accipiant.
Ad tertium dicendum, quod anima esse suum communicat corpori; quod
quidem ita acquiritur animae in corpore, ut secundum ipsum subsistere
possit: quod non est de aliis formis; et sic ipsum esse animae fit
esse compositi, et tamen manet composito destructo.
Ad quartum ergo dicendum, quod anima secundum suam essentiam est forma
corporis, nec destructo corpore destruitur anima quantum ad id secundum
quod est forma, sed solum desinit esse forma in actu.
|
|