Quaestiones

1. An Angeli sint motores corporum caelestium.

2. Item, an Angeli mediantibus motibus corporum caelestium sint causa omnium quae naturaliter generantur et corrumpuntur in hoc mundo.

3. Item, an Deus aliquod corpus moveat immediate.

4. Item, an aliqui extimaverint infallibiliter esse probatum Angelos esse motores corporum caelestium.

5. Item, an Angeli moventes corpora caelestia sint de ordine virtutum.

6. Item, an illud quod dicitur in Eccle.: in circuitu pergit spiritus, sane possit ita exponi, scilicet: angelicus pergit in circuitu coeli, scilicet per operationem quia movet caelum secundum circulum.

7. Item, an Angeli mediantibus motibus corporum caelestium sint factores omnium corporum naturaliter compositorum sive humanorum sive aliorum.

8. Item, an cessantibus motibus corporum caelestium omne corpus elementatum corruptibile in elementa solvatur in momento.

9. Item, an faber naturaliter posset movere manum ad malleum vel aliud operandum sine Angelis moventibus corpora caelestia.

10. Item, an Angeli moventes corpora caelestia suo imperio moveant ea potestate sibi a Deo tradita.

11. Item, an non existentibus luminibus stellarum omnia alia corruptibilia in momento morerentur.

12. Item, an post diem judicii corpora sanctorum sint incorruptibilia tribus modis, scilicet per divinam justitiam, item per gloriam, item naturaliter sive per naturam.

13. Item, an post diem judicii corpora dampnatorum essent incorruptibilia duobus modis scilicet per divinam justitiam et naturaliter sive per naturam.

14. Item, an possit sciri distantia a superficie terrae usque ad centrum.

15. Item, an post diem judicii corpora sanctorum luceant multo magis quam sol.

16. Item, an possit disputari in scolis utrum anima Christi sit ex traduce.

17. Item, an natura caelestis corporis virtualiter veniat in compositionem corporis compositi ex quatuor elementis sive animati sive inanimati.

18. Item, an sancti Angeli ad modum dolentium vel lacrimantium quandoque se habeant, licet non vere doleant nec lacrimentur.

19. Item, an omnes cogitationes cordis quas concomitantur aliquae passiones in corpore Daemones scire possint.

20. Item, an quod dicit Aristoteles in libro de animalibus: corpus spermatis cum quo exit spiritus, qui est virtus principii animae est separatum a corpore et res divina et talis dicitur intellectus possit et debeat ita exponi, id est ille spiritus sive virtus formativa dicitur intellectus per similitudinem quia sicut intellectus operatur sine organo ita et illa virtus.

21. Item, an Christus respectu omnium peccatorum principaliter venerit tollere peccatum originale.

22. Item, an Deus faciat omnia miracula ministerio Angelorum.

23. Item, an omnia miracula quae fecit Christus fecit Deus sive divinitas in eo mediante ejusdem Christi humanitate.

24. Item, an divinitas in Christo faciebat miracula auctoritate, et humanitas faciebat in eodem miracula ministerio.

25. Item, an omnia miracula quae fiunt ab aliqua creatura ministerio, fiant auctoritate divina, id est per virtutem divinam sine qua nihil fieri potest.

26. Item, an Deus possit movere aliquod corpus immediate ita quod movere quod est divisibile mensuratum tempus sit actio Dei.

27. Item, an Angelus habeat virtutem infinitam inferius et duratione.

28. Item, an dampnati in suis passionibus patientur ab igne Inferni, quia recipiant speciem ignis Inferni per modum afflictivi vel laesivi.

29. Item, an Deus moveat aliquod corpus immediate in miraculis.

30. Item, an si Deus suo imperio moveret aliquod corpus immediate id est quod nulla creatura illud moveret, sed solus Deus tunc illud movere esset aequivocum vel analogum ad omnia movere creaturarum et esset ibi moveri sine movere quod sit actio creatoris vel creaturae mensurato tempore.