|
Dico ad primum quod hoc non solum a philosophis multipliciter est
probatum, verum etiam a sacris doctoribus evidenter asseritur. Dicit
enim Augustinus, III de Trinitate quod sicut corpora grossiora et
inferiora per subtiliora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per
spiritum vitae rationalem. In libro etiam 83 quaestionum dicit quod
unaquaeque res visibilis habet in hoc mundo potestatem angelicam sibi
propositam.
Ad secundum dico quod hoc ex necessitate sequitur si Angeli sunt causa
motus caeli qui est causa generationis et corruptionis in inferioribus
corporibus ut Dionysius dicit IV cap. de divinis nominibus quod enim
est causa causae est causa causati.
Ad tertium dico quod hoc verum est quantum ad omnes illas corporis
motiones quae per creaturam fieri non possunt.
Ad quartum dico quod libri philosophorum hujusmodi probationibus
abundant, quas ipsi demonstrationes putant; michi etiam videtur quod
demonstrative probari potest quod ab aliquo intellectu corpora caelestia
moveantur, scilicet vel a Deo immediate vel mediantibus Angelis.
Sed quod mediantibus Angelis ea moveat hoc magis congruit ordini rerum
quem Dionysius infallibilem asserit ut inferiora a Deo per media
secundum cursum communem administrentur.
Ad quintum dico quod hoc quidem mihi videtur, praecipue si ordo
virtutum dicatur medius ordo secundae hierarchiae, ut Dionysius vult.
Hic enim ordo primum locum tenet inter exequentes exteriora
ministeria; unde Dionysius dicit VIII cap. caelestis
hierarchiae, quod nomen virtutum ostendit divinam quamdam et
inconcussam fortitudinem ad omnes deiformes operationes. Nihil autem
est in exterioribus ministeriis majus esse videtur quam dispositio
universalium causarum nisi administratio corporum caelestium et ideo
administratio caelestium corporum ad ordinem virtutum pertinere
videtur. Unde Origenes, exponens illud verbum Matth. XXIV
virtutes caelorum commovebuntur, dicit quod conveniens est caelorum
rationales virtutes pati stuporem, remotas scilicet a primis
functionibus suis.
Ad sextum dico quod non video quare non possit sane exponi, cum haec
sententia vera sit, secundum praedicta et iste modus loquendi a
consuetudine sacrae Scripturae non discrepet, sicut dicitur Rom.
VIII quod spiritus interpellat, id est interpellare facit.
Ad septimum dico quod verbum faciendi attribuitur causis artificialibus
et sic non potest dici quod Angeli vel corpora caelestia sint factores
corporum humanorum et aliorum corporum mixtorum. Item quandoque
attribuitur causis naturalibus et sic potest dici quod Angeli et
corpora caelestia sunt factores corporum humanorum et aliorum mixtorum,
quamvis vanum videatur contendere de nominibus ubi constat de rebus.
Ad octavum dico quod hoc uno modo intellectum est verum et alio modo
falsum. Necesse est quod motus caeli sicut et quilibet motus cesset in
momento sive in instanti; quia ultimum instans temporis respondet
ultimo instanti motus. Si ergo intelligatur corruptionem istorum
corporum vel resolutionem in elementa esse in instanti, quantum ad suum
principium verum est. Si autem quantum ad suum terminum, falsum est.
Corpora enim caelestia sunt causae causantes et conservantes sicut
causae moventes, unde corruptio vel resolutio quae ex substractione
talis causae accidit oportet quod sit per motum. Nullius autem motus
terminus et principium possunt esse in eodem momento quia omnis motus
indiget aliquo tempore.
Ad nonum dico quod manifestum est quod omnia corpora mixta conservantur
in esse per motum corporum caelestium, ex hoc quod certa periodo
caelestis motus et conservantur et corrumpuntur et secundum aliquam
elongationem vel appropinquationem aliquorum caelestium corporum
generantur, conservantur et corrumpuntur. Si ergo intelligatur quod
dictum est quod cessante motu caelestium corporum, quae est per
Angelos, corrumperentur omnia corpora et fabrorum et martellorum et
omnia alia corpora mixta secundum naturae ordinem, nisi supernaturali
virtute conservarentur in esse; veritatem habet quod dicitur. Si enim
corpus fabri dissolveretur, manifestum est quod non posset faber movere
manum ad martellum.
Ad decimum dico quod quidem super hoc dubium esse possit plene non
video. Non enim aestimo aliquem dubitare quin omne quod Angeli
faciunt operentur potestate a Deo donata. Si vero hoc vertatur in
dubium quod dicitur eos movere caelestia corpora suo imperio,
irrationabilis dubitatio esse videtur. Non enim possunt movere aliquod
corpus per contactum quantitatis cum sint incorporei, sed per contactum
virtutis. Nihil autem altius est in Angelis quam eorum intellectus
cum et ipsi a Dionysio intellectus vel mentes nominentur; unde eorum
motiones a virtute intellectus procedunt. Ipsa autem conceptio
intellectus secundum quod habet efficaciam aliquid transmutandi,
imperium nominatur; unde si movent nullo modo nisi per imperium movere
possunt.
Ad undecimum dico quod hoc quidem mihi videatur supra articulo 8
dictum est; mors enim est per separationem animae a corpore quae non
fit nisi per aliquam mutationem corporis a sua naturali dispositione
quae non potest esse in instanti tota, sed ejus causa et principium est
in instanti.
Ad duodecimum dico quod quantum ad duo prima, hoc calumniam habere non
potest. Quantum autem ad tertium, posset habere calumniam si
intelligatur quod ad corruptionem humani corporis sola natura sufficiat
quasi incorruptio humani corporis a natura causetur sicut ab agente.
Tamen verum est quod naturalis causa corruptionis quae est motus caeli
tunc subtracta erit quia sicut motus caeli est causa generationis et
conservationis corporum mixtorum, ita est etiam causa corruptionis
eorum; et secundum hoc potest dici quod illa incorruptio esset per
naturam scilicet causa naturalis corruptionis subtracta erit.
Ad decimumtertium dico quod hoc habet eandem rationem cum praecedenti.
Ad decimumquartum dico quod potest.
Ad decimumquintum dico quod nullum periculum video in opinando quod
post resurrectionem luna luceat quantum sol, sol autem in septuplum
quam modo luceat, et cetera.
Ad decimumsextum dico quod non video cur hoc non liceat.
Ad decimumseptimum dico quod hoc est ex necessitate verum, cum corpora
caelestia sint causa generationis et corruptionis in istis
inferioribus, ut Dionysius dicit.
Ad decimumoctavum dico quod hoc est ex necessitate verum et est
sententia Augustini qui sic dicit IX de civitate Dei cap. V:
sancti Angeli et sine ira puniunt quos accipiunt aeterna lege Dei
puniendos, et miseris sine miseriae compassione subveniunt, et
periclitantibus eis, quos diligunt sine timore opitulantur; et tamen
istarum nomina passionum per consuetudinem locutionis humanae etiam in
eos usurpantur propter quamdam operum similitudinem, non propter
affectionum infirmitatem.
Ad decimumnonum dico quod hoc verum est. Hoc etiam Augustinus dicit
in libro de divinatione Daemonum: hominum, inquit, dispositiones non
solum voce prolatas verum etiam cogitatione conceptas consignant; quae
dum ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt. De
hoc etiam in libro Retractationum sic dicit pervenire ista ad notitiam
Daemonum per nonnulla experimenta compertum est. Sed utrum signa
quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia nos autem
latentia aut alia vi spirituali cognoscant, aut difficillime potest ab
hominibus aut omnino non potest inveniri. Sed si spirituali vi
cogitationes cognoscant, multo magis motus corporales ex quibus etiam
homines interdum interiores dispositiones cognoscunt, unde secundum non
excludit primum sed amplius dicit.
Ad vicesimum dico quod hanc expositionem ponit Commentator in VII
Metaph. super illud: ergo sicut dictum est quod in substantia est
principium et cetera, et sunt haec ejus verba. Ideo dicit
Aristoteles in libro de animalibus quod virtutes quae sunt in seminibus
sunt similes intellectui scilicet quia agunt actione intellectus et quod
istae virtutes assimilantur intellectui in hoc quod non agunt per
instrumentum corporale.
Ad vicesimumprimum dico quod sicut bonum commune est melius quam bonum
particulare unius, ita malum commune multorum est pejus, unde
Christus principalius venit tollere peccatum originale quod totam
naturam humanam infecerat, quam singulorum particularia peccata, unde
super illud Jo. I: ecce qui tollit peccata mundi, Glossa:
peccatum mundi dicitur originale quod est peccatum commune totius mundi
et ita originale et omnia peccata superaddita relaxat gratia. Ergo
principalius venit Christus tollere peccatum originale quam alia, quia
tollere naturalia peccata pertinet ad principalem intentionem Christi
qui venit mundum salvare secundum illud Luc. V: veni vocare
peccatores ad poenitentiam.
Ad vicesimumsecundum dico quod puto verum esse quod Deus faciat omnia
miracula ministerio Angelorum sive visibili, sive invisibili, ita
tamen quod ministerium Angelorum non extendatur ad omnia quae fiunt in
miraculo.
Ad vicesimumtertium dico hoc verum esse quod divinitas Christi
operabatur miracula per humanitatem, sicut per organum, ut Damascenus
dicit.
Ad vicesimumquartum dico hoc verum esse quia divinitas Christi
operabatur per humanitatem miracula, sicut per organum, ut Damascenus
dicit. Eadem autem est in operando ratio organi ministri quia utrumque
movet per hoc quod est ab altero motum.
Ad vicesimumquintum dico quod hoc verum est.
Ad vicesimumsextum dico quod nec mediate nec immediate Deus potest
movere aliquod corpus ita quod movere quod est divisibile et mensuratum
tempore sit actio Dei quae est ejus essentia simplicissima; hoc enim
Deus nec facere potest nec vult quod ejus actio quae est sua essentia
sit divisibilis et tempore mensurata.
Ad vicesimumseptimum dico quod cum dicitur quod virtus Angeli est
infinita inferius non est sic intelligendum quod non determinetur ad
determinatos effectus, sed quia in suis effectibus producendis non
patitur lassitudinem aut defectum. Item habet virtutem infinitam
duratione ex parte post quia potest in perpetuum durare ejus natura.
Non enim ejus duratio aliquo periodo temporis mensuratur.
Ad vicesimumoctavum dico quod non video quam calumniam hoc habere
possit. Si enim impassibilitas ponitur communiter dos corporis
gloriosi conveniens est quod corpora non gloriosa erunt passibilia.
Quod autem speciem ignis in se per modum afflictivi recipiant, hoc
negari non potest, nisi ab eo qui negat hujusmodi corpora ignem
Inferni sentire. Necesse est enim speciem sensibilis fieri in sensu
ad hoc quod sequatur afflictio.
Ad vicesimumnonum dico quod non quantum ad effectus conjunctos quia in
eis non deest ministerium Angelorum.
Ad tricesimum dico quod non solum Deus sed etiam quilibet intellectus
movet per imperium. Imperium autem intellectus nihil aliud est quam
conceptio effectus cum ordinata ad implendum voluntate; velle autem et
intelligere Dei non est aliud quam sua essentia. Unde sicut actio qua
Deus creavit res, ita actio qua Deus potest immediate movere corpus
nihil aliud est quam intelligere et ejus velle. Valeat caritas vestra
diu et pro hoc labore mihi orationum suffragia rependatis.
|
|