|
Nonus articulus est quod Angeli sunt factores omnium corporum
naturaliter compositorum, sive humanorum, sive aliorum; quia causare
aliquid ex aliquo est facere.
Hoc potest calumniam habere, eo quod verbo faciendi ut plurimum utimur
in operibus artis, et non operibus naturae; non enim consuete dicitur
quod pater facit filium; unde et secundum hunc modum loquendi
philosophus dicit in VI Ethic. quod ars est recta ratio
factibilium; et secundum hoc inconsuetum videtur quod Angeli vel
caelestia corpora faciant corpora humana vel alia corpora composita
naturaliter generata. Id enim videmur facere quod est in arbitrio
nostro quale futurum sit; cujusmodi sunt corpora artis. Opera autem
naturae non subsunt arbitrio naturalium causarum, sed consequuntur
necessitatem ordinis naturalis subjectam arbitrio Dei instituentis
naturam: unde facere effectus naturales magis solet attribui Deo.
Invenitur tamen verbum faciendi attributum etiam causis naturalibus,
secundum quod consuevit dici quod omne agens facit simile sibi; prout
ignis dicitur calefacere, quod nihil est aliud quam facere calidum; et
secundum istum modum loquendi dici posset quod corpora caelestia et
etiam Angeli faciunt corpora composita inferiora. Sed in talibus
sequendus est magis usus loquendi, quia secundum philosophum nominibus
est utendum ut plures; quamvis vanum videatur contendere de nominibus,
ubi constat de rebus.
|
|