|
Decimus articulus est quod faber naturaliter non posset movere manum ad
martellum vel aliud naturaliter operandum sine Angelis moventibus
corpora caelestia.
Hoc non habet explicitam veritatem. Manifestum est enim quod omnia
corpora mixta conservantur in esse per motum corporum caelestium, ex
hoc quod certo modo caelestis motus et conservantur et corrumpuntur et
secundum aliquam elongationem vel appropinquationem aliquorum corporum
caelestium generantur, conservantur et corrumpuntur. Si ergo sic
intelligatur quod dictum est quod cessante motu caelestium corporum qui
est per Angelos, corrumpentur humana corpora et fabrorum et
martellorum et omnia corpora mixta secundum naturae ordinem nisi
supernaturali virtute conservaretur in esse; veritatem habet quod
dicitur; si enim corpus fabri dissolveretur, manifestum est quod non
posset faber manum movere ad martellum. Si autem intelligamus quod
supernaturali Dei virtute humana corpora conserventur etiam motu caeli
cessante, convenienter oportet dicere quod remaneant corpora humana
eamdem habitudinem habentia ad animas quam nunc habent vel etiam quod
sint eis magis subjecta, unde sicut modo anima fabri potest movere
manum ad martellum, ita etiam et cessante motu caeli si tamen sapientia
divina hoc habeat quod martelli conserventur in illo statu sicut
conservabuntur humana corpora quod tamen probabile non videtur, neque
impedit quod dicitur de aeris divisione quia et si aer non sit
corruptibilis motu caeli cessante, suam tamen naturam non perdet,
secundum quam est facile divisibilis ratione suae humiditatis et
subtilitatis, ita etiam ut instrumentum vocalis laudis esse possit.
|
|