|
Undecimus articulus est quod cessantibus motibus caelestium corporum,
omne corpus elementatum corruptibile in elementa solveretur in momento.
Hoc quidem aliquo modo intellectum credo esse verum, et aliquo modo
falsum. Necesse est enim quod motus caeli, sicut et quilibet motus,
cesset in momento quia ultimum instans temporis respondet ultimo
instanti motus. Si ergo intelligatur corruptionem istorum corporum,
vel resolutionem in elementa esse in instanti, quantum ad suum
principium, verum est; si autem quantum ad suum terminum, falsum
est. Corpora enim caelestia sunt causae causantes et conservantes
sicut causae moventes, unde et corruptio et resolutio quae ex
substractione talis causae accidit, oportet quod sit per motum.
Nullius autem motus terminus et principium potest esse in eodem
momento; sed omnis motus indiget aliquo tempore. Secus autem est de
substractione conservationis divinae; quia enim ipse est essendi
rebus, immobiliter operans, sicut in momento res in esse produxit
creando et non tempore, ita ejus operatione cessante, res in momento
esse deficerent, et non per aliquem motum.
|
|